Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUSTOS

CUSTOS, Presbyter aut Clericus, cui Ecclesiae seu templi cura incumbit, aedituus, qui Custos Ecclesiae dicitur in Ordine Romano. Adrevaldus lib. 1. de Miraculis S. Benedicti cap. 26: Excubitorum officium sacris templis dicatum non modo modernis temporibus constat: verum prisca aetate sub B. Moyse a Domino legimus tabernaculo sacrato Custodum munia subrogata: quae processu temporis a sancto Propheta necnon Rege mirabili David, ampliori dispositione ordinata, morem nobis nostraeque religioni, ut ita dixero, suggessere. Et quidem vetusta aetas idem officium per successionem prolis excipiebat: nostra vero non propagatione prolis, sed magis puritate vitae, morumque probitate Officiales admittit, etc. Custodis munus sic describit S. Isidorus in Regula cap. 19: Ad Custodem sacrarii pertinet cura vel custodia templi, signum quoque dandi in vespertinis nocturnisque officiis, vela, vestesque sacrae, ac vasa sacrorum, codices quoque, instrumentaque cuncta, oleum in usus sanctuarii, cera et luminaria. Similia habentur ex Concilio Toletano lib. 2. Decret. tit. 27. cap. 2. et apud Bernardum Praepositum Papiensem lib. 1. tit. 19. cap. 1. Walafridus Strabus de Vita S. Othmari cap. 11: Presbyter quidam... dum in Ecclesia Custodis officium gereret, nocturnae quietis tempore praeficiendis luminaribus Basilicam solitus introire, etc. Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 8: Custodi Ecclesiae, quando sunt omnia signa pulsanda pro anniversario cujusque, etc. Willelmus Abbas Andrensis in Chron.: Quidam ejusdem loci aedituus, quem nostro more Custodem vocamus. Eadmerus lib. 1. Vitae S. Anselmi Archiep. Cantuar. cap. 20: Riculphus Secretarii, id est, Custodis, officio in ipso Coenobio fungebatur. Adde cap. 33. Ea notione occurrunt Custodes Basilicarum, seu Ecclesiarum, apud Julianum Antecessor. Constit. 61. in Lege Longobard. lib. 2. tit. 55. § 18. lib. 3. tit. 10. § 1. Aist. 10. et 11. 7. in Capitulis Caroli Magni lib. 5. cap. 229. 382. e Julian. Nov. apud Matth. Paris ann. 1244. et in Vitis Abbatum S. Albani pag. 35. Will. Thorn. pag. 1937. Paulum Warnefrid. lib. de Gestis Longobard. cap. 40. Baron. ann. 872. n. 15. etc. Adde Gregorium VII. PP. lib. 2. Epist. 10. Chart. Longob. ann. 782. in Chronic. Vulturn. pag. 364. unde apud Longobardos Custodi ecclesiae vel coenobii cura administrationis praediorum et fundorum incubuisse videtur. Vide mox Custos 4. Custodis vero officium, cui universa suppellex sacra et ecclesiae custodia concreditae erant, ita describunt Statuta Eccles. Pinguens. ann. 1403. apud Würdtwein. Subsid. Diplomat. tom. 2. pag. 342. ubi post Praepositum, Decanum, Scholasticum et Cantorem nominatur: Custos licet personatus officio potiatur, tamen praelatione et cura est exemptus. Hic per se vel campatorem suum ecclesiam et ornamenta ad divinum cultum spectantia, ac libros usuales ad chorum spectantes fideliter custodit; signa horarum et missarum canonicalium pulsari ac luminaria ad summum altare et chorum spectantia, juxta instituta primaeva procurabit diligenter. Vide Chart. ann. 1245. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 652. Subcustos memoratur in Chart. ann. 1208. ap. Schannat. Episc. Wormat. tom. 1. pag. 72. plures ejusdem ecclesiae custodes in Chronic. Episc. Mindens. cap. 19. ap. Pistorium pag. 726. Custriae officium, in Charta sec. XII. ap. Seibertz. Ducat. Westphal. Docum. tom. 1. pag. 45.

Hinc Contour, pro Marguillier, in Lit. remiss. ann. 1397. ex Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 68: A Pasques eust un an, le suppliant feust fait et ordonné Contour ou marreglier de l'église et paroisse de Cuercey, etc.

Custos Altaris. Idem qui Custos Ecclesiae. Charta Isarni Tolosani Episcopi, apud Catellum lib. 5. Rerum Occitan.: Statuo et firmo cum Hunaldo Abbate Moissiacensi de loco S. Saturnini, quem ego laudo et committo domino Hugoni Abbati Cluniacensi et Hunaldo suprascripto ... hoc videlicet pacto, quod habendum semper retineo quartam partem omnium oblationum Ecclesiae supradicti Martyris, et proprium Custodem altaris, et victum ipsius Custodis de Claustro accipiendum, et domum ad opus Custodis prope ostium Ecclesiae, etc.