Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUSTOS

CUSTOS,⁹ Cui aliquid agendum vel regendum committitur. Libert. S. Marcellini ann. 1343. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 381. art. 14: Quod haeredes et successores dicti domini dalphini et dictae villae domini, quando de novo venient ad regimen dalphinatus,... praestare debebant juramentum, quod ipsi dictas franchisias, libertates, immunitates et dicta privilegia dictorum burgencium.... illibata tenebunt et observabunt per se et suos Custodes.

Custos Assisarum, in Fleta lib. 1. cap. 20. § 22.

Custos Cambii, Apud Anglos, in Fleta lib. 1. cap. 22. § 12. Liber Rubeus Scacarii Dublinensis apud Jac. Waraeum in Antiquit. Hibernicis cap. 25: Magister Guillelmus de Wimundham Custos Cambiorum Dom. Regis in Anglia. Mandatum est Johanni de Flete, Custodi Cambii regis Londinensis, etc. in Abbrev. Rotul. Edward. III. ann. 12. pag. 128.

Custodes Castrorum vel Maneriorum Regis, in Fleta lib. 1. cap. 20. 114. qui alias Villici.

Custos Chori, Cantor, qui choro praeest. Cerem. vetustiss. eccl. Carnot. MS.: Custos chori incipiat ad vesperas antiphonas et hymnum.... Custodes chori de quinto statu et grandi, etc. Vide supra Choreatius.

Custos Ciborum, Officium in Coquina Regia, in Ordinat. Hospitii S. Ludovici Regis Franc. ann. 1269. vulgo Gardemanger.

Custodes Civitatis ad recognitiones debitorum accipiendas deputati, in Fleta lib. 2. cap. 68. § 2. 7.

Custodes Communiae, Major et Scabini urbis, penes quos observationis Chartae Communiae cura incumbebat, in Charta Communiae Belnensis ann. 1202. apud Perardum pag. 275. et Valliaci ann. 1187. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 325. Vide Chron. Flandr. cap. 76.

Custos Corporis Regis, Qui vestium Regis curam habebat, Vestiarius. Helgaudus in Roberto Rege Franc.: Evocat sui corporis Custodem, et ut aliud sibi ejusdem generis deferat ornamentum, humillimis verbis imperat.

Custos Crucis, Cui sacrae, ut opinor, Crucis Christi Hierosolymis in sancta Anastasi servandae cura incumbebat, ut in aliis Ecclesiis reliquiarum Martyrum custodia penes eos erat, qui Custodes Martyrum et Martyrarii nuncupati sunt. Victor Tunnensis in Chron. in Anastasio: Elias Episcopus Hierosolymitanus... exilio traditur, et pro eo Joannes Crucis Custos Episcopus ordinatur. Ubi Theophanes pag. 134: Καὶ ἐχειροτονήθη Ἰωάννης ἀπὸ σταυροφυλάϰων. Sane Francis nostris Hierosolymitanum regnum obtinentibus, hocce titulo, Dominicam crucem servabat Canonicus sanctae Anastaseos. Vide Gretzer. de Cruce pag. 256. et 2584.

Custos Dominicorum Regis, apud Anglos, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 278. id est, Domanii Regii.

Custos Domus Infirmorum, Officium Monasticum, idem quod, Infirmarii, de quo Chronicon S. Trudonis lib. 10. pag. 464.

Custos Dormitorii, in Libro MS. Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 68. Cui Dormitorii Monastici cura incumbit.

Custos Ecclesiae. Vide supra Custos 1.

Custodes Ecclesiarum et sanctorum locorum, in leg. 26. Cod. Theod. de Episcop. (16, 2.) quam legem de Ecclesiis et locis SS. Palaestinae interpretantur viri docti. Vide Baron. ann. 381. n. 16. et Warda.

Custos Fautalis. Vide infra Fautalis.

Custodes seu Magistri, et Custodes Forestarum et Aquarum, in Statuto Philippi Pulcri pro reformatione Regni ann. 1302. art. 7. nostris Maistre des Eaux et Forests de France. Vide Forestarius.

Custodes Gaolarum, seu carcerum, quorum munus fuit quandoque in feodo, et quaedam Serjantia reputabatur, ut est in Fleta lib. 1. cap. 26. § 5.

Custodes Gaugeriae, in Itinere Camerarii Scotici cap. 1. Vide Gageria post Vadium.

Custodes Hostiorum in itineribus, qui virgam portant coram Justitiariis de Banco, de quibus Fleta lib. 2. cap. 39. et Statutum 2. Westmonast. cap. 48.

Custos Laboris, Qui Monachorum labori invigilat, in Usibus antiquis Cisterc. cap. 75.

Custos Martyrum. Vide Martyrarius.

Custos Meretricum. Charta Roberti Ducis Normanniae Richardi filii, in Regesto Normanniae sign. P. in Camera Computorum Paris.: Et praedictus Baldricus et Regardator et Panagator mearum forestarum habens tantum in donis et liberationibus reguardi et panagii, quantum unus ex Magistris reguardatoribus et panagatoribus meis per totam Normanniam et.... Custodum meorum ad justitiam gladii mei pertinentium, et Custos meretricum publice venalium in lupanari de Roth. et Marescallus meus, quando moror Roth. habens unaquaque die pro ordinationis meae Roth. de liberatione 6. panes, et 6. fercula coquinae, et unum sextarium vini, etc.

Custos Monasterii, Idem qui Ecclesiae Monachorum. Epistola Monachorum Burgidolensium, vitam Hervei continens, librosque ab eo conscriptos, apud Acher. Spicil. tom. 2. pag. 516: Librum etiam non minimum fecit de miraculis S. Mariae Dei genitricis, quae eadem inviolata Virgo temporibus ejus gessit in Dolensi Templo, quae ipse mox postquam gesta erant, sicut audiebat ab ipsis, in quibus fiebant, et a Monacho Custode Monasterii, sine aliqua dilatione scribebat.

Custodes Monetae, in Statutis Davidis II. Regis Scotiae cap. 46. § 2. qui Monetae cudendae praefectus est, nostris Garde de la Monnoie. Statuta S. Ludovici Regis: Le Garde de la Monnoie devoit jurer, que il gardera bien et loiaument la Monnoie, et que les Trousseaux et les Piles, que li tailleur d'icelle monnoie lui baudra, que il les gardera bien et loiaument, et ne les baillera à nulli, fors que as monnoiers, qui la monnoie monnoieront. Custodes Monetae in unaquaque officina monetaria ad duos reduxit Carolus V. Regens, 27. Febr. ann. 1359.

Custos muri Carcassonensis, Carceris custos, Gall. Geolier, in Actis MSS. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 12. r°.

Custodes Nundinarum Campaniae, in Statuto Philippi Pulcri ann. 1302. pro reformatione Regni § 7. qui quidem ut plurimum ex Militari et Nobilium ordine erant, et mercatorum, qui ad has nundinas confluebant, lites et controversias dirimebant. In Regesto Magnorum dierum Campaniae fol 34. 35. mentio fit Joannis de Breonne, et Guillelmi de Villarcey Militum Custodum nundinarum Campaniae, quo loco haec habentur: Ratione Custodiae et officii nundinarum praedictarum, quod secundum usus et consuetudines dictarum nundinarum et Custodes earumdem nundinarum ponunt, vel poni faciunt in prisionem aliquem debitorem de corpore nundinarum, ad requisitionem alicujus mercatoris, si evadat a dicta prisione sine voluntate et assensu dicti mercatoris, dicti Custodes ratione dicti officii, et Dominus Campaniae, cujus personam repraesentant, in casu isto tenentur reddere et solvere, seu reddi et solvi facere mercatori praedicto suum debitum, ratione cujus dictas nundinas frequentantes erant et fuerant in tali prisione. De nundinis vero Trecensibus, ita Monachus S. Mariani anno 1189: In crastinum ejusdem festi (S. Magdalenae) Trecae civitas populosa, referta opibus, tectis amplissima, repentina conflagratione fere funditus est eversa. Celebrabantur ibi nundinae, in quibus diversas congesserant opes, qui de diversis partibus confluxerant institores. Instrumentum Tabularii Calensis pag. 208. inscriptum: De quadam vendicione facta de mandato Magistrorum nundinum. De mandato discretorum virorum Domini Joannis de Brena Militis et Genciani de Parisiis Domini Regis Franciae Pennetarii, Custodum nundinum Campaniae et Briae a Domino Rege deputatorum, etc. Vide Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiae cap. 20. et infra in verbo Nundinae.

Custodes Ordinis appelllantur Decani in Ordine Cisterciensi, ut observat Haeftenus lib. 3. Disquisit. Monast. tract. 6. disq. 4. Vide Ughellum tom. 4. pag. 1209. Historia depositionis Arnulfi Remensis Archiepiscopi: Habitaque ratione totius summae Synodi, dignitas praelaturae ac potestas quasi judiciaria stetit penes Archiepiscopum Signinum (Senonensem) quem et aetas et vitae meritum ac scientia commendabat. Arnulfus autem venerabilis Episcopus (Aurelianensis) Ordinis Custos, ac omnium gerendorum interpres declaratus est, eo quod inter omnes Galliarum Episcopos sapientia et eloquentia clarior haberetur. Consuetud. Eoveshamensis Coenobii in Anglia: A Celerario igitur singulis diebus debent venire in refectorium 72. panes monachiles, quorum quilibet erit ponderis 65. solidorum: ex quibus singuli Monachi singulos percipient: Prior et per duplum, nisi cum Abbate comederit. Nihilominus qui ad superiorem mensam, et Custos Ordinis, sederit, duplum; qui missam majorem celebraverit, duos, etc.

Custodes Ordinis, apud Cluniacenses iidem, qui alibi Seniores, Monachi aetate provectiores, et scientia ac vitae probitate insignes. Vita Bern. Tyron. apud Souchet. pag. 93: Erant inter eos plures artifices, quibus semper Custodes ordinis praeerant, qui jubente patre, districtionem regularis observationis diligenter observarent. Charta Will. comit. Cabilon. ann. 1180. in Chartul. Cluniac.: Testes sunt ex parte monachorum, Beraldus prior Cluniacensis, Regnaldus et Nicolaus Custodes ordinis. Interdum Domini Ordinis vocitantur. Vide infra in Dominus 11.

Custodes et Gardiani pacis, in Anglia, qui a Rege statuuntur, ut in delinquentes contra pacem Regiam animadvertant, eamque curent et tueantur. Hi sub Edw. III. Justitiarii pacis appellari coepere. Multi horum, ait Spelmannus, in singulis urbibus et Comitatibus, cum e majori nobilitate, tum e minori, a Cancellario seu Custode magni sigilli Angliae designati. Prima institutione duo vel tres solummodo, et juxta Statutum 13. Richardi II. non ultra sex: sed aucto in dies eorum munere, reperti demum sunt 60. atque eo amplius in uno aliquo Comitatu, ad hoc sustinendum. Erant olim pacis Custodes a populo electi in Comitatibus: nonnulli ex tenurae ratione, et quidam virtute officii, de quibus Lambardus Eirenar. lib. 1. cap. 3. Vide, Paciarus, in Pax.

Custos Palatii. Quidam Ludovicus hac dignitate donatus, inter Ministeriales subscribit Chartam Lotharii Imp. ann. 1131. apud Duchesnium in Probat. Hist. Luxemburg. pag. 34. Idem forte, qui Cura Palatii.

Custus Passuum, Qui angustias et claustra itineris vel montium custodit et servat. Charta Humberti dalph. ann. 1348: Edictum poenale dudum mandato nostro factum de bladis non extrahendis de terra nostra omnino volentes.... observari, de fidelitate et diligentia..... Bonacursii Guidonis merito confidentes, eumdem Custodem passuum et exituum locorum nostrorum bailliviarum Vapincensis et baroniarum Montisalbani et Medullionis propterea duximus specialiter deputandum. Vide Passus 3.

Custodes quinque Portuum Angliae. Vide, Barones quinque Portuum.

Custos Puerorum Regis, Maître des Pages du Roy. Guillelmus Carnotensis de Vita et Miracul. S. Ludovici: Dominus Petrus de Lauduno Miles Custos puerorum Domini Regis Philippi.

Custos Puerorum, Infantium, seu eorum, qui adhuc pueri Monasterio oblati erant, Magister qui iis praefectus est: nam Custodes proprie juvenum et puerorum dicuntur, ut ex Tullio annotat Servius. Horatius: Imberbis juvenis tandem Custode remoto, Gaudet equis, etc. Udalricus lib. 1. Consuetud. Cluniac. cap. 41: Et singuli (Fratres) sedent in sedili suo caput cooperti, juvenes, qui in Custodia sunt, juxta Custodes suos, de quibus summopere cavetur, ne simul ita sedeant, ut non habeant inter se probabilem et boni testimonii mediatorem. Lib. 3. cap. 6. ait, Circatores, Magistros puerorum, juvenum Custodes, subesse Priori Claustrali. Hariulfus lib. 4. Chron. Centul. cap. 14: Ut humilitatis ejus constantia certius nosceretur, factus est Puerorum Custos, ut qui Dei judicio pastor animarum erat eligendus. Custodes Infantum, apud Florentium Wigorn. pag. 631. Vide Consuetud. Floriacensis Monast. pag. 399. Chron. Trudonense lib. 3. 6. 8. pag. 381. 400. 439. S. Bonifacium Mogunt. Epist. 17. et Haeftenum lib. 4. Disquisit. Monast. tract. 1. disquisit. 6.

Custodia Pupillorum, quae dominos feudales spectat in Vassallis. Duplex autem est, altera Regalis, altera feudalis. Garde noble Royale et garde noble Seigneuriale, in Consuetudine Normanniae art. 214. Custodia Pupillorum Regalis illa est, quae ad Regem ipso jure devolvitur ratione feudorum ab eo nude pendentium, qui non modo ejusmodi feudorum pupilli vassalli, sed etiam aliorum feudorum et rupturarum ab aliis dominis feudalibus pendentium redditibus fruitur, teneturque tanquam bonus pater familias et tutor aedificia ac praedia in bono statu continere, pupillumque juxta ejus natalium praerogativam alere et educare. Dominus vero feodalis iis tantummodo feodis nobilibus vassallorum gaudet, quae ab ipso nude pendent, ut est in eadem Consuetudine Norman. art. 215. et 216. Jus feudale Saxonum art. 18. § 6: Dominus etiam est tutor pueri in bonis, quae de ipso tenet infra annos pueriles, dum nulli contulit hoc emolumentum, et debet inde reditus accipere, donec puer ad annos perveniat suprascriptos, infra quos puer se negligere non valebit, si a Domino non potuerit investiri. Charta Libertatum Angliae ann. 1215: Si autem alicujus haeres talium fuerit infra aetatem, et fuerit in Custodia, dominus ejus non habeat Custodiam ejus, nec terrae suae, antequam homagium ejus ceperit, perdat Curiam, et postquam talis haeres fuerit in Custodia, et ad aetatem pervenerit, scilicet viginti et unius anni, habeat haereditatem suam sine relevio, et sine fine: ita tamen, quod si ipse, dum infra aetatem fuerit, fiat Miles, nihilominus terra remaneat in Custodia dominorum suorum usque ad terminum praedictum. Custos terrae hujusmodi haeredis, qui infra aetatem fuerit, non capiat de terra haeredis, nisi rationabiles exitus et rationabiles consuetudines, et rationabilia servitia, haec sine destructione, et vasto hominum vel rerum, etc. De Custodia Regali, haec etiam habet Willelmus Malmesbur. lib. 5. de Ricardo Cestrensi Comite pag. 157: Erat ille tunc pro aetate parvulus, et Regis fidei tutelaeque accommodatus. Henricus vero Rex Angl. in Charta ann. 1155. apud D. Brussel de Usu feudorum tom. 2. pag. v. ad calcem: Nos non habemus Custodiam haeredis vel terrae alicujus, qui tenet de alio per servitium militare, occasione alicujus serjanturae, quae tenetur de nobis per servitium reddendi catellos vel sagittas, vel hujusmodi. De Custodiarum exitibus, spectantibus ad coronam, rationes inibantur, ut est apud Matthaeum Paris pag. 258. 277.

Custodias istas Regales Rex aliis donare, vel vendere ut plurimum consuevit, qui de iis computa ad pupillorum commodum reddunt, ut est in Consuet. Norman. art. 215. Matth. Paris ann. 1231. pag. 253: Ad haec Rex dixit Comitem praefatum de se tenere in capite, et vacantes Custodias Comitum et Baronum et eorumdem haeredum ad suam Coronam usque ad aetatem legitimam pertinere: unde sibi licere proposuit tales Custodias cui voluerit vendere vel conferre. Idem ann. 1245. pag. 445: Obiit... Gilbertus de Humfrevilla parvulum suum quemdam relinquens haeredem, cujus Custodiam statim concessit Rex Comiti Legecestriae. Idem ann. 1257: Concessa fuit Reginae Custodia terrae Willelmi de Cantelupo, quae prius concessa fuerat Edwardo, et Custodia terrae Willelmi Longaspathae. De ejusmodi custodiis pupillorum vide praeterea eumdem Matthaeum Paris pag. 253. Rogerum Hovedenum pag. 549. Leges Malcolmi Regis Scotiae cap. 1. § 3. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 41. 42. et seqq. Quoniam attachiamenta cap. 18. Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 115. veterem Consuetudinem Normanniae cap. 33. novam art. 129. 213. et seqq. Bractonum lib. 2. cap. 35. § 1. 6. cap. 37. § 1. 3. 5. Fletam lib. 1. cap. 9. § 2. Brittonem cap. 66. Littletonem sect. 103. et seqq. et sect. 125. Christophorum de S. Germano de Consuet. Angl. cap. 7. pag. 25. Froissartem 4. vol. cap. 90. pag. 271. Thomam Smith. de Republ. Angl. lib. 2. cap. 4. Chopinum lib. 1. de Domanio tit. 1. n. 18. lib. 3. tit. 19. num. 8. 9. 10. Cambdenum in Britannia pag. 108. Edit. 3. etc.

Custodes Regaliarum. Vide Regalia, Fiscus.

Custos Regalis. Ita indigitatur Samuel Abbas S. Joannis Reomaensis sub ann. 691. in Catalogo Abbatum ejusce Monasterii. Vide Conjecturas Petri Roverii de hac nomenclatura num. 93.

Custos Regis Ingelrannus subscribit cum aliis Proceribus Praeceptum Philippi Regis Franc. ann. 1060. Regis Philippi primo quo vix septennis Rex erat. Vide Bajulus.

Custodes Saltuum villarumque regiarum, in Chronico Fontanellensi cap. 1. pag. 194. iidem, qui Saltuarii ac Villici.

Custodes Sepulcrorum. Julius Firmicus lib. 3. cap. 11: Pollinctores, et funerarios, mortuorum cadaverum Custodes, aut sepulcrorum faciet janitores. Lib. 4. cap. 1: Faciet quoque pauperes, miseros, destitutos,... Custodesque sepulcrorum, etc. Vide cap. 6. Monumentorum Custodes, lib. 8. cap. 26. In Concilio Parisiensi III. can. 9: Degeneres servi, qui sepulcris defunctorum pro qualitate ipsius ministerii deputantur. Vide leg. 2. Cod. Theod. de Sepulcr. violat. (9, 17.) Alii Christianis fuere Custodes sepulcrorum, qui scilicet corpora, reliquias, et confessiones Martyrum custodiebant. Ademarus Cabanensis in Abbatibus S. Martial. Lemovicensis pag. 272: Et intra 15. dies crypta aurea cum gemmis a novo restaurata est a Josberto Custode sepulcri (S. Martialis) Monacho. Vide Martyrarius.

Custodia Sigillorum Regalium. Statutum Philippi Regis anni 1302. pro Reformatione Regni: Item volumus, et tenore praesentium sancimus, quod sigilla Senescalliarum et Bajuliarum, Vicariarum et Judicaturarum regni nostri de caetero non vendantur; sed in Custodia tradantur personis legalibus et bonae famae. Idem statutum legitur a Philippo Rege, 13. Maii ann. 1347. in Regesto Olim fol. 20. Vide Cancellarius.

Custodes Silvarum. Vide Forestarius.

Custos Spiritualitatis, Cui rerum spiritualium et ad animarum salutem pertinentium cura committitur, episcopali sede vacante. Provincialis Lyndwoodi pag. 323. Edit. 1679: Solis Episcoporum hujusmodi personis (incestis) absolutionem sententiae reservantes, excepto mortis articulo, in quo absolvi valeant a quolibet Sacerdote; sic ut si convaluerint, peccatum suum hujuscemodi teneantur sub poena anathematis infra spatium trium mensium propriis Episcopis confiteri, aut sede episcopali vacante, Custodi spiritualitatis, aut Decano Ecclesiae Cathedralis. Vide ibi notam l.

Custos Summariorum et carrectarum Regis, in Fleta lib. 2. cap. 14. § 4.

Custodes Vinearum, in lege Burgundion. Addit. 1. tit. 1. § 3. Vide Messarius.

Custos Vini. Vide Vinarius, Officium Monast.

Custos Utensilium, Cui supellectilis argenteae cura demandata. Charta Phil. Pulcr. ann. 1302. in Reg. 38. Chartoph. reg. ch. 109: Nos Thomassino Custodi utensilium nostri argenti..... duas domos, sitas apud Pontisaram in buto Juderiae,..... concedimus.