Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DAVID

DAVID, AEgyptiis est Archimandrita, aut quivis Monasterii Praefectus. Atque inde cum aliquem cum systaticis sive formatis mittunt, ipse Praefectus Monasterii iis subscribit nomen, Ille David illius loci. Hujus prisci moris vestigia habentur in Decreto Gratiani de Formatis, in quarum fine David ponitur. Ita Scaliger. Dist. 73. c. 2. ubi corr. Rom. sensum plane diversum restituerunt.