Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DE

DE PER SE, Se ipso agente, auctore, Gall. De soy même. Mirac. S. Nicetae tom. 4. Sept. pag. 8. col. 1: Ipsa quidem (mulier) De per se necessaria corpori exercere non poterat; sed continuo adjutorio adstantium indigebat,.... quae De per se descendens de lecto cum clamore jucundo cucurrit. Steph. de Infestura Ms. de Bello inter Sixtum IV. PP. et reg. Ferdin. ann. 1482: Videntes igitur cives quod nihil esset, cupientes eorum indemnitati providere, De per se multi statuerunt segetes, quae in campis erant, ad urbem triturandas portare.