Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEBILITO

DEBILITO, (DEBILITARE) Mutilare: Debilitatus, membro aliquo mulctatus judicis sententia, vel alio quovis modo. Lactantius de Mortibus Persecutor. num. 36: Occidi Dei servos vetuit, Debilitari jussit. Commodianus Instr. 71: Inspicite tales, sed certe Debilitatos, Transigere sese qui non possunt, date subinde, A Domino vobis spondeo dari quadruplum. Lex Burgund. tit. 55. § 3. 4: Ingenuus... manus incisione damnetur. Si vero Debilitatem suam redimere voluerit, medietatem pretii sui solvat. Equus Debilitatus, ibid. tit. 73. §. 2. Debilitatis reus, in Lege Alamannor. tit. 70. §. 3. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 18: Debilitatio et caesio emendetur per 50. sol. denariorum. Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 674: Aliis quoque pluribus... Debilitatio membrorum inflicta est ex sententia Curiae. Infra: Multos... Debilitatis membris mancos aut loripedes... reddidit. Charta ann. 1345: Si eidem membrum abstulerit, vel ipsum Debilitaverit, solvat, etc. Utitur S. Augustinus Epist. 158. Capitula Theodori Cantuar. cap. 23. Edit. Jac. Petiti: Qui per rixam ictu Debilem, vel deformem hominem fecerit, etc. Vide Legem Salicam tit. 31. qui inscribitur De debilitatibus, Concilium apud Theodonis villam ann. 821. cap. 1. Odonem Cluniac. in Vita S. Geraldi lib. 4. cap. 7. Probat. Historiae Bressensis pag. 106. etc.

Debilitare, Infirmare, inutilem reddere. Gloss. Lat. Gr.: Debilitat, ἀχρηστοποιεῖ, παραλύει. Lex 142. Cod. Th. de Decurion. (12, 1.): Ne paucorum absentia Debilitet, quod a majore parte ordinis salubriter fuerit constitutum.