Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEBITUM

DEBITUM, Honorarium debitum. Litterae Caroli Franc. Regis primogeniti ann. 1357. Ordinat. tom. 3. pag. 211: Senescallus Pertragoricensis et Caturcensis... assisias suas de cetero bis anno quolibet... tenere debeat... in quibus appellationum cause dicte ville et honorum ejusdem emergentes... sine Debito debeant terminari. leg. fine.

Debita, Tributa quae debentur, crebro in Cod. Theod. leg. 15. 19. 31. 34. de annona, (11, 1.) et alibi. Ita

Debitores, pro tributorum debitoribus, in leg. 7. 16. eodem Cod. de Exactionibus (11, 7.)

In Debito Poni pro se vel pro alio, per legem, in Statutis Venetorum ann. 1242. lib. 1. cap. 52. est obligari pro se vel pro alio. Vide lib. 6. cap. 15.