Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEBITUM

DEBITUM,⁵ Officium; hinc Debitum facere, Officio fungi. Gall. Faire son devoir. Testam. Alph. III. reg. ann. 1271. tom. 1. Probat. Hist. geneal. domus reg. Portug. pag. 56: Rogo reginam Beatricem uxorem meam... pro Debito, quod habet mecum, etc. Gualt. Hemingford. de Gestis Eduardi I. reg. Angl. ad ann. 1297. pag. 127: Non expedit, domine comes, ulterius protelare negocium, et thesaurum regis nostri in vanum expendere; sed ascendamus et faciamus Debitum nostrum, ut tenemur adstricti.