Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEDUCO

DEDUCO,² (DEDUCERE) Peragere. Divisio jurisdict. villae Chableiarum in Chartul. Camp. fol. 258. v°: Si vero ibi fuerit duellum, duellum Deducitur coram praeposito, etc.

Deducere Sacramentum. Capitulare Pippini Regis ann. 793. art. 29. apud Baluz. tom. 1. Capitul. col. 548: Et talis sit ipse Advocatus, liber homo, bonae opinionis laicus aut Clericus, qui sacramentum pro causa Ecclesiae, quam peregerit, Deducere possit juxta qualitatem substantiae, sicut lex illorum habet. Capitula excerpta ex Lege Langobard. apud eumd. Baluz. tom. 2. col. 337. art. 25: Singulis Episcopis, Abbatibus, Abbatissis duos concedimus Advocatos habere, unum qui causam procuret, alium qui sacramentum Deducat. Vide Grimm. Antiquit. Jur. Germ. pag. 893.