Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEDUCO

DEDUCO,³ (DEDUCERE) f. pro Dedicere, Contradicere, negare, vel Declarare. Charta H. episc. Matiscon. ann. 1234. in Chartul. Cluniac.: Hugo de Petra Campi ecclesiae Cluniacensi in capitulo et Petro Barnesse merciam clamavit super morte dicti Johannis Barnesse, patris ejusdem Petri, et Deduxit ac negavit quod ipsum Johannem non inquirebat persequendo, sed fortuitu invenit.

Deducere se, Sese gerere, Gall. Se conduire. Barthii Glossar. ex Anonymi Hist. Palaest. cap. 19: Sic itaque robuste et prospere Deducebat se Tancredus donec Antiochia esset capta. Cap. 11: Ipsique Christiani nequiter Deducebant se, quia palatia urbis sternebant et ardebant.

Lit. remiss. ann. 1363. in Reg. 95. Chartoph. reg. ch. 97: Potavit ultra mensuram vinum, seque calefecit et movit inordinate, et alias se Deduxit circa mulieres. Galli eodem sensu dicimus, se démener auprès des femmes.