Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEFENDO

DEFENDO, (DEFENDERE) Prohibere, vetare, Gall. Défendre. Leges Edw. Confess. cap. 37: Usurarios Defendit quoque Rex Edwardus, ne remanerent in Regno. Usos etiam hac voce notione ista constat priscos Latinos: occurrit enim in Fragmento Legis Agrariae apud Gruterum 202. Claudium Quadrigarium, Ciceron. lib. 3. Offic. Vegetium lib. 4. cap. 10. et alios.

Defensio, Inhibitio, in Lege Longobard. lib. 3. tit. 4. § 3. Car. M. 14. et in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 130. 201. Vide Defensa 3.