Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEFENDO

DEFENDO,² (DEFENDERE) Sibi defendere locum, agrum, Usurpare, sibi asserere, apud Aggenum, Siculum Flacum, et Frontinum, in leg. 3. Cod. Th. de Maternis bon. (8, 18.) et in Concilio Braccar. ann. 563. can. 21.

Defendere. Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 11. § 1: Quod si canonem constitutum singulis annis implere neglexerit, terram dominus pro suo jure Defendat; quia culpa sua beneficium quod fuerat consecutus, amittat, quia placitum non implesse convincitur. Ubi terras defendat, videtur sumptum ex Novella 7. cap. 3. § Quia vero, versic. Scire autem. Quo loco vetus Interpres utitur verbo Defendere, pro quo Julianus Antecessor reponit praedia abstrahere.

Defendere. Domesdei, in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 307: Canonici S. Pauli tenuerunt Brenes tempore Regis Edwardi, et se Defendit pro octo hidis. Hae hidae geldaverunt et geldant cum Mortelake manerio Archiepiscopi, et ibi sunt computatae.

Defendere se per Patriam. Vide, Patria.

Defendere se per Corpus Suum, i. per duellum, apud Bractonum lib. 3. tract. de Corona cap. 26. cap. 32. § 4. et alibi, ut et Practicos caeteros, et Scriptores Anglicos passim.

Defendere, Conservare, sibi reservare. Capitulare 2. ann. 813. cap. 10: Unusquisque Comes de herba in suo Comitatu Defendat, ad opus illius hostis, etc. Vide Defensa 3.

Defendere Stallum suum dicitur Canonicus, qui muneri suo impar non est. Charta ann. 1331. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonstr. col. 625: Dictus Johannes et haeredes sui in perpetuum praesentent idoneum et aptum canonicum ad stallum suum Deffendendum et ad officium praedictum exquendum. Sed leg. forsan Desserviendum. Vide Deservire 1.