Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEFENSIO

DEFENSIO, Asylum, immunitas. Suggestio Germani Ep. tom. 1. Epist. Rom. Pontif. in Hormisda: Et nisi misericordia Dei et Defensio S. Marci Basilicae eruisset eos de manibus eorum, ibi perierant.

Defensum, Eadem notione, vel potius septum Ecclesiae. Charta ann. 1066. apud Joffredum in Nicia: Donamus ad ipsam Ecclesiam... et hortos duos qui sunt juxta pratum Arnaldi, cum ipso Defenso qui dicitur Altare.