Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEFENSIO

DEFENSIO,² Protectio. Defensio sacri Palatii, in Lege Longob. lib. 1. tit. 2. § 9. Aist. 8. adde 10. Defensio et mundeburdis Ecclesiarum, in Formulis veteribus cap. 13. Defensio Sacerdotalis, in Concil. Toletano V. cap. 72. Defensio Religionis, in leg. 27. Cod. Th. de Episcop. (16, 2.) Charta Edw. I. Reg. Angl. apud Gul. Prynneum in Libertatibus Anglicanis tom. 3. pag. 425: Dedi etiam eis omnes Ecclesias non vacantes totius Defensionis meae, in quibus jus advocationis habeam, etc.