Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEFENSIO

DEFENSIO,³ forte Idem quod Defensa 3. seu Locus defensus. Charta Raymundi Berengarii ann. 1179. inter Instrum. tom. 1. novae Gall. Christ. pag. 67. col. 2. A: Concedo in perpetuum Priori et Dominabus de Arta-cella quidquid habeo, vel habere debeo in villa de Cabassa et in territorio ejus, in dominiis, castellaniis, terris cultis et incultis, vineis, pratis, pascuis, usaticis, justitiis, et Defensionibus, et quidquid ibi pro me habetur aliquo modo, etc. Vide in Defensa 3.