Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEI

DEI GRATIA, Occurrit passim in veteribus Tabulis haec formula quam non modo Reges et Principes, sed et quivis fere alii seu Laici seu Ecclesiastici ordinis titulis suis honorariis praeponebant.

Quod aliquot exemplis firmare placet, iis tamen omissis, quae reges vel principes spectant. Philippus Praemonstratensis ecclesiae Dei gratia abbas inscribitur, in Charta ann. 1161. ex Chartul. Thenol. Cod. reg. 5649. fol. 8. r°. Herveus Dei gratia decanus Autissiodorensis, in Ch. ann. 1191. tom. 1. Tract. novi dipl. pag. 380. Nicolaus et Jacobus Divionenses decani eodem titulo utuntur in Ch. ann. 1187. et 1207. ex Chartul. Buxer. part. 8. ch. 1. part. 20. ch. 3. Vide Tract. dipl. jam laudatum tom. 4. pag. 614. Inter laicos vero, Hugo castri S. Maurae Dei gratia dominus intitulatur, in Charta ante ann. 1030. ex Hist. Sabol. pag. 252. Ita et Radulphus dominus de Marla in Ch. ann. 1164. ex laudato Chartul. Thenol. fol. 18. r°.: Isnardus de Antravenis Dei gratia potestas Arelatensis, in Ch. ann. 1221. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 395. Dominus Rainerius Zeno altissimus Dei gratia Venetiarum dux, in Ch. ann. 1257. ibid. col. 403. Jou Gui chevalier sire de Caumont par la grace de Dieu, etc. in Charta ann. 1229. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 441. Testam. ann. 1462: Ego Arnaldus de Villanova, Dei gratia armorum miles, baro castri de Trantiis, etc. Thomae Capuani Dictator Epistol. ap. Hahn. tom. 1. pag. 284: Mediocres personae vel minores non debent de se dicere Dei gratia... Electus autem aliquis in episcopum vel magnum abbatem potest de se dicere Dei Gratia, electus autem in Romanum pontificem non dicit, etc. Vide Heumann. de re Diplomat. Carol. M. § 23.

Dei et Apostolicae Sedis Gratia Episcopos sese indidem inscripserunt Episcopi, seu quod a summis Pontificibus confirmaretur eorum electio, seu quod Sedes Apostolica Principium ac fons sit omnium Episcoporum. Concilium Roman. ann. 863. cap. 3: Cum sede Apostolica unde eos principium Episcopatus sumpsisse manifestum est. In Tabulario Lingonensis Ecclesiae Joannes Episcopus Dei et Apostolicae Sedis Gratia, ann. 1328. ut alias similes Chartas omittam, inter quas nullam antiquiorem novimus litteris Eberhardi Bambergensis Episcopi ad Eugenium III. in quibus se dicit Episcopum Divina et Apostolica miseratione. Verumtamen paulo ante illum rem attigerat Goffridus Vindocinensis Abbas libro 2. Epist. 27. Episcopum Carnutensem monens, ne brachia erigat contra Apostolicae Sedis benignitatem, quae vos inquit, et nos creavit, non nostris meritis, sed sua gratia. Nihilominus triginta circiter annos post hunc Abbatem ab hac formula multum abhorruisse videtur Guillelmus Aptensis Episcopus; hic enim in Charta anni 1160. tom. 1. novae Gall. Christ. col. 1. ait: Ego Guillelmus solius Dei gratia Aptensis Episcopus: quam loquendi rationem ideo fortassis affectat, quo suo tempore coepisset Apostolicae Sedis Gratia memorari. Vide Thomassini Disciplinam Eccl. de Benef. part. 4. lib. 1. cap. 22. et Mabillonium de Re Diplom. lib. 2. cap. 2. num. 10. Adelboldus, Dei solummodo Gratia S. Trajectensis ecclesiae praesul, in Charta ann. 1021. ap. Pfeffing. ad Vitriar. tom. 1. pag. 395. ubi fuse de hac formula agitur. In Chartophylacio Regio scrinio Vallois 2. Ch. 35. habetur Diploma Fulconis de Villars ann. 1316. in quo se Dei et Sedis Apostolicae providentia sanctae domus Hospitalis S. Joannis Hierosolymitani Magistrum humilem et pauperum Christi Custodem inscribit.

Ita et abbates, atque ii potissimum, qui Romanae sedi nullo medio subjecti erant. Charta ann. 1320. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 96: Nos frater Nicolaus Dei et Apostolicae sedis gratia humilis abbas regalis monasterii Trenorchiensis, ordinis S. Benedicti, Cabilonensis diocesis, ad Romanam dumtaxat ecclesiam pertinentis, etc. Vide Tract. novum de re diplom. tom. 5. pag. 588.