Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DELIBO

DELIBO, (DELIBERE) Statim, sine mora. Charta Matfr. episc. Biter. ann. 1092. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 132: Quod ipse Petrus Rodgerius habeat et teneat ipsam sacristiam in vita sua, quamdiu tenere voluerit optime et honorate, sicut nunc habet totam,... et post mortem suam Delibere revertat ad ipsos canonicos vel clericos sancti Nazarii communiter in dominio.