Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DENS

DENS,² Dentes Angulares, in Lege Frision. Add. tit. 3. § 37.

Dentes Molares, in eadem Lege Fris. § 38. Μύλιοι, in Gloss. S. Benedicti, Graecis γομφίοι. Vide Isidor. lib. 11. Orig. cap. 1.

Dentes Maxillares, in Lege Longobard. lib. 1. tit. 7. § 6. Roth. 52. Γόμφοι, in Gloss. S. Bened. Vide Gorreum et Medicos.

Dentes Qui in Risu Apparent, ibidem, Roth. 51. Γελασῖνοι Graecis, unde Gelasinos appellat Sussannaeus in Vocabulario.

Dentes Tomei, eidem Sussannaeo, Anteriores in meditullio sunt constituti; a Graeco scilicet τομεῖς, Incisores.

Dentes Equini. Albertus Stadensis ann. 1096: Pulli etiam equorum Dentes majores, quos Equinos vulgo appellant, quosque non nisi caballis concedit natura, in ipso partu protulerunt.

Dentis Evulsio, Amissio, Poena olim recepta. Ditmarus lib. 8. initio: Quicunque post Septuagesimam carnem manducasse invenitur, abscissis Dentibus graviter punitur, apud Polonos. Consuetudines MSS. Solemniaci in Arvernis: Si aliquis intraverit de die ortum vel vineam alicujus... et inde extrahat fructus, aut solvat 7. solidos Podiens. aut amittat Dentem, et sit in optionem ejus delinquentis solvere dictam poenam, aut amittere dentem.

Idem occurrit in Libert. Montisfer. ann. 1291. ex Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 154. et Viennae ann. 1361. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 432. art. 30. Fabulam, quamtumvis insulsam, accipe ex Annal. Victor. Mss. descriptam ad ann. 1187: Ab illo autem tempore, quo crux Domini capta est a Turcis, infantes postea nati non nisi xx. vel xxij. dentes habent, cum ante hoc tempus xxx. vel vel xxxij. habere solerent.

Dentibus Literas Scindere. Chronicon Montis Sereni ann. 1214: Papa motus ejus instantia, et causa cognita jussit ut literas datas Dentibus scinderet, quod literis cassatis fieri solet.

De Dentibus et Naribus. Charta Bernardi de Turre ann. 1308. apud Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 781: Item de sanguine fluenti et cognito supra oculos vel infra, si cum sola manu vel pugno, sine alio instrumento, postquam de Dentibus et naribus, et etiam tunc si enormis fuerit laesio subsecuta, si clamor factus fuerit, septem solidos dabit malefactor Domino pro emenda, et passo injuriam satisfaciet ad regardum Consulum. Vide Hist. Dalph. pag. 32. Edit. Paris.