Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEO

DEO GRATIAS, Salutationis formula veteribus Christianis etiam usitata, ut testatur S. Augustinus in Psal. 132. et Epist. 77. Regula S. Benedicti cap. 66. Ostiario praecipit: Mox ut aliquis pulsaverit, aut pauper clamaverit, Deo gratias, respondeat, aut Benedicat. Papias: Deo gratias, interjectio computatur, sicut proh dolor ! proh nefas !