Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEPONO

DEPONO, (DEPONERE) Gall. Deposer, Testari. Instrumentum appellationis Guillermi Bruiere ann. 1481. ex Archivis B. M. de Bello-prato Rotomag.: Testes ipsius de Paris ignoranter Deponunt, quidquid Deponere nituntur. In Glossar. Barthii: Deponere, Concludere, Definire, ex Gauterio de Bellis Antiochenis.

Acta MSS. capit. Carnot. ad ann. 1389: Johannes Daviau civis Carnotensis, nuper receptor ordinarius regis apud Carnotum, Deponit se tempore officii sui recepisse jura regalia.