Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DESCENDO

DESCENDO,⁴ (DESCENDERE) Dependere, eadem notione qua in re feudaria Movere, Gall. Mouvoir, dicitur. Charta ann. 1329. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 113. col. 1: Nos Johannes de Orreo scabinus Trevirensis et Loretta conjuges, notum facimus universis, quod bona nostra infrascripta Descendant in feudum ab ecclesia, videlicet officium pincernatus, etc.