Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DESCRIBO

DESCRIBO, (DESCRIBERE) Censum per capita imponere, eumque exaequatum in libros censuales referre: Descriptores vero dicti, qui tributa exigebant. Greg. Turon. lib. 9. Hist. cap. 30: Childebertus Rex Descriptores in Pictavos... jussit abire... ut scilicet populus censum, quem tempore patris reddiderat, facta ratione innovaturae reddere deberet, cum populis tributariam functionem infligere vellent, dicentes, quia librum prae manibus haberent, qualiter sub anteriorum Regum tempore dissolvissent, respondimus nos, dicentes: descriptam urbem Turonicam Chlotarii Regis tempore, manifestum est, librique illi ad Regis praesentiam venerunt. Idem Gregorius Turon. in Vita S. Aridii: Quodam tempore accidit, ut populis tributa vel census a Regibus fuissent Descripta, quae conditio universis urbibus, per Gallias constitutis, summopere est adhibita. Infra: Adjiciensque Rex, ut libros ipsos, quibus Inscriptus pro gravi Censu populus regni ejus tenebatur afflictus, etc. Apud Fortunat. lib. 10. tit. Poematis 14. sic concipitur: Versus facti super mensa in villae S. Martini, ante Descriptores.

Descriptio, Indictio, contributio, uti definitur in leg. 173. Cod. Th. de Decurion. (12, 1.) Διαγραφή, in Nov. 119. Capit. Caroli M. lib. 6. tit. 107. 109.: Possessiones ad religiosa loca pertinentes, nullam Descriptionem agnoscant, nisi ad constitutionem viarum, vel pontium. Gesta Regum Fr. cap. 34: Childericus autem Rex, Descriptiones novas et graves per consilium Fredegundis in cuncto regno suo fieri jussit. Vita S. Sulp. Pii Ep. Bitur. num. 27: Velociter insuetus aboletur census, Descriptio rescinditur impia. Ch. Adelae Comitissae Carnotensis ann. 1109. in Tab. Abb. Bonaeval.: Descriptionem pecuniae, quae consuetudinarie tallia nominatur, in burgo Bonaevallensi fieri praeceperam. Vide leg. 1. C. de Apoch. (10, 22.)

Descriptiones etiam dictae Recensiones praediorum, supellectilis Ecclesiae, librorum ac veterum chartarum, regio nomine factae: quod probat Mabillonius de Re Diplomatica lib. 1. cap. 2. n. 3. Vide etiam n. 4. ubi de quibusdam Episcoporum atque Abbatum Descriptionibus. Ut iterum per Descriptas mansas aeque tripertirent regnum Francorum, in Annal. Xantens. ad ann. 843.

Descriptor, in Gloss. Arabico-Lat. dictus, qui populum per centurias et tribus dividit.