Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DESERTO

DESERTO, (DESERTARE) Dissipare, vastare, desertum facere. Lex Bajwar. tit. 9. cap. 3: Si quis Desertaverit, aut culmen ejecerit, quod saepe contingit, aut incendio tradiderit... restituat dissipata, vel incensa. Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 16: Ut beneficium Domini Imperatoris Desertare nemo audeat, proprium suum exinde construere.

Ital. Disertare. Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 115. Chartoph. reg. ch. 153: Item quod idem reus cameras, latebras et alia loca ipsius domus indagando et cum magno impetu et violentia Desertando, etc. Nostris Déserter et Désertir, eadem acceptione. Lit. remiss. ann. 1348. in Reg. 77. ch. 394: Les buefs et vaches de Bernart Restourt, qui gastoient et Désertoient le boys. MS. part. 1: Et li hauberc li a deront et Désertis.