Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DESERVIO

DESERVIO, (DESERVIRE) Fungi aliquo munere, Gall. Desservir. Hinc locutiones illae in Instrumentis frequentes: Deservire Ecclesiam, vel Ecclesiae, Deservire in divinis, pro Paroeciam administrare, vel Ratione beneficii ecclesiastici debitum munus obire, officium persolvere. Deservire feudo, Consueta de eo servitia praestare. Carol. IV. Imper. chart. ann. 1377. ap. Haltaus. voce Verdienen, col. 1842: Feudum et bona feudalia ad masculos duntaxat heredes et successores legitimos feudorum, ut ad debitum Deserviatur eisdem, successione debita devolvi.... debeant. Conf. eund. Haltaus. voce Vermannen, col. 1873. Deserveur de fief, qui feudi servitia alterius nomine exhibet, in Stat. ann. 1315. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 558: Es quex cas nous baillierons au seigneur dou fié Déserveur souffisant, qui gouverneroit cette chose, qui avenue nous seroit, en la maniere que cilx de qui elle nous seroit avenue, la gouverneroit.

Deservitio, Servitium, ministerium, functio. Siricius Papa Epist. ad Himerium: Quibus (Sacerdotibus Leviticis) etiam expleto Deservitionis suae tempore, etc.