Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DESIDERIUM

DESIDERIUM, Actio in jure, qua quis rem velut ad se pertinentem repetit. D├ęsieuries, in Consil. Petri de Font. cap. 15. art. 58. Charta ann. 1392. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 192: Idemque procurator a toto suo Desiderio repellatur, ipsique defensores admittantur ad facta proponenda et proposita probanda, absolvanturque ab impeticione ipsius. Vide Desiderare.