Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DESIDERO

DESIDERO, (DESIDERARE) Decret. Colomani Regis Hungar.: Si duo Comites pro causa aliqua Desiderant, in supra dicta Synodo ventilentur. i. contendunt ad se pertinere.

Disirer, eadem acceptione, in Stat. ann. 1403. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 629. art. 2. Vide mox Desiderate.

Desiderare, Velle. Otto Morena in Hist. Rerum Laudensium pag. 5: Insuper etiam illis firmiter praeceperunt, ne cuiquam unquam illud amplius dicerent, nisi statim mori Desiderarent. Pag. 6: Nisi omnes ipsos mori Desideraret. Formula loquendi vulgaris.