Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DESPECTIO

DESPECTIO, Despectus. In Pacto Legis Salicae titulus 59. est: De Despectionibus. Ubi ยง 1: Si quis ad mallum venire Despexerit. At in Lege Salica titulus concipitur: De eo, qui ad mallum venire contempserit. Ita Despectio, est contumacia, contemptus judicii. Charta Ludov. VII. ann. 1141. pro Bituricensib.: Praepositus urbis praescriptae, sive Vigerius aliquem hominem ad se mandabat, et dicebat: Mandavi te ad me, et contempsisti venire, fac mihi rectum de Despectu. Infra: Pro Despectu aliquo nullum duellum faciat, sicut antea solebat. Ludovicus VIII. in Confirmatione ejus Chartae ann. 1224: Si quis de Despectu fuerit accusatus, per unum planum sacramentum transeat sine duello. Statuta MSS. Talemellariorum Paris.: Les 6. deniers du talemellier, et les 3. deniers du varlet d'amende pren li maistres de ceux qui cognoissent, aussi-bien que de ceux qui nient, pour la raison de ce que en la justice n'a point de Despit, ne plus n'en peut-il lever d'amende.

Despectus Litterarum Regiarum, Criminis ac delicti in Regiam majestatem species, in Capitul. 1. ann. 819. cap. 16. in Capitul. 5. ejusdem ann. cap. 12. et lib. 4. Capitul. cap. 30. 55. quod Contemptus brevium regiorum appellatur in Legib. Henrici I. Regis Angl. cap. 13. Adde Leges populares Tassilonis Regis Bajwar. cap. 24.