Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEUS

DEUS, Templum Dei alicujus. Lactantius de Mortib. Persecutor. num. 36: Qui et sacrificia per omnes Deos facerent. Ita et cap. 16.

Dieu, pro ipso altari ubi Dominicum Corpus asservatur, vel Liturgia sacra celebratur, in Ch. ann. 1314. ex Chartul. S. Maglor. ch. 41: Unes veues que les gens saint Magloire doivent avoir faites en leur meson; par lesqueles l'en puet veoir Dieu en l'église dudit curé de saint Pere des Arsis.

Deus Vult, Clamor bellicus peregrinorum Hierosolymitanorum, seu nostrorum in bellis sacris militantium. Robert. Monach. lib. 1. Hist. Hierosol: Erit universis haec ex parte Dei una vociferatio, Deus vult, Deus vult. Veteri Gallico idiomate, Deus le volt, vel Deu le volt. Vide Dissertat. 11. ad Joinvillam pag. 206. Ruinartium in Vita Urbani II. Papae inter Opera posthuma Mabillonii tom. 3. pag. 224. et Barthium in Glossario.

Dei Gratia. Vide supra.

Dei Judicium. Vide Judicium Dei.

Ad Deum, Vale, Gall. A Dieu, in Processu de Vita S. Yvonis, Maii tom. 4. pag. 554.

Deum Laudantes. Vide Lollardi.

Deo Regnante. Occurrit saepius haec formula in cartulario Conchar. Ruthen.: Facta carta ista in mense octubrio, feria V, domino Deo rege Regnante. (p. 110, an. 1031-1065). - Facta carta donacione ista sub die sabbato, in mense junio, Regnante domino Deo. (p. 426, xi. saec). Qua indicatur reges Neustriae ab Occitanis non accipi.