Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEVENIO

DEVENIO, (DEVENIRE) Gall. Devenir, Evadere, fieri. Regestum Campaniae f. 54. apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 1. pag. 124: Gibuinus Devenit homo ligius Dominae Comitissae. Chartular. S. Crucis Kemperleg.: Saeculo abrenuntians et Monachus S. Crucis Deveniens. Habetur iterum apud Rymerum tom. 1. pag. 245. col. 1. et pag. 159. col. 1. Vide Murat. Antiq. Ital. tom. 2. col. 1179. B.

Charta ann. 1258. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 537: Nescivit quid Devenit dictus Alanus filius, etc. Phrasis Gallica: Il ne sçut ce qu'étoit devenu, id est, quid illi factum est.