Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIABOLUS

DIABOLUS Ligatus, Veneficii species. Liber rotulor. curiae Manerii juxta insulam de Axholme in comit. Ebor. sub ann. 11. Eduardi III: Robertus de Roderham,... qui obtulit se versus Johannem de Ithen de eo, quod non teneat conventionem inter eos factam: unde queritur quod certo die et anno apud Thorne convenit inter praedictum Robertum et Johannem, quod praedictus Johannis vendidit praedicto Roberto Diabolum ligatum in quodam ligamine pro iij. d. ob. et super praedictus Robertus tradidit praedicto Johanni quoddam obolum-carles (i. e. Earnest. money, Gall. Arrhes) per quod proprietas dicti Diaboli commoratur in persona dicti Roberti, ad habendam deliberationem dicti Diaboli infra quartam diem proxime sequentem. Ad quam diem idem Robertus venit ad praefatum Johannem et petit deliberationem dicti Diaboli, secundum conventionem inter eos factam. Idem Johannes praedictum Diabolum deliberare noluit, nec adhuc vult... ad grave dampnum ipsius Roberti lx. sol. et inde producit sectam, etc. et praedictus Johannis venit, etc. et non deducit conventionem praedictam. Et quia videtur curiae, quod tale placitum non jacet inter Christianos, ideo partes praedicti adjournantur usque in infernum ad audiendum judicium suum, et utraque pars in misericordia, etc. Diaules, nostris olim, pro Diable. Exposit. Haimon. seu Raimon. in Epist. ad Hebr. tom. 17. Comm. Acad. Inscr. pag. 726: Li Diaules est vostre peires, et vos voloiz faire les desiers de vostre peire.