Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DICA

DICA, Charta, a dicendo. Ita Papias. Joannes de Janua: Dica, Tabula vel cautio, vel Charta proprie, ubi continetur summa debiti, et nomina debitorum, vel debentium, et ponitur pro qualibet parte Chartae, et dicitur a dico, cis. Etymon fortasse Graecum Δίχα. Confer Chartae partitae et divisae in Chirographum. Liber niger Scaccarii pag. 366: Item thesaurarii domini Regis de marca faciunt de averio domini Regis Dicas et cyrographa contra custodes et clericum ponderis et cunei. Vide Dicha.

Dica, non tam pro Charta, vel schedula, in qua scribitur, quam pro taleola, nostris Taille, in qua rerum numerus annotatur, usurpatur a Thwroczio part. 1. Chr. cap. 24. de Siculis: Hi nondum Scythicis literis obliti, eisdem non encausti et papyri ministerio, sed in baculorum excisionis artificio, Dicarum ad instar, utuntur. Vide Olaum Wormium in Fastis Danicis pag. 87. et 119. ubi ejusmodi baculos excisos repraesentat. Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 708: Unde coacti Dicam per totam terram suam, quae hactenus a malis consuetudinibus libera erat, fecerunt, et 60. libras Cenomanensium... Roberto dederunt. Ubi Dica nihil aliud est quam tallia, seu exactio, vel praestatio, quae inde nomen accepit, quod in taleolas referretur, ut suo loco monemus. Qua etiam notione accipitur in Decretis Hungaricis Ludovici Regis Hungariae art. 3. et 4. et Matthiae Reg. ann. 1464. ubi Dica est exactio publica, Dicator exactor, et Dicare exigere. Liber Rubeus Scaccarii Anglici fol. 30: Et praeter hoc debet Magister Marescalsiae habere Dicas de donis et liberationibus, quae fuerint de thesauro Regis, et de sua camera; et debet habere Dicas contra omnes officiales Regis, ut testis per omnia. Ubi Dica, est praestatio in taleolam relata. Statuta Ordinis de Sempringham pag. 748: Institutum est etiam ut diligenter per Dicam notetur, quantum ex omni genere bladi vel leguminis expendetur in semine. Supra: Dica illa dividatur in duo, et una pars deputabitur custodiae hospitalis fratris,... et altera Grangiario. Rursum: Per aliquem Fratrem fidelem Clericum vel laicum ad hoc assignatum excutiantur decimae; et summa inde proveniens annotetur Dica inter fratrem praedictum, et Grangiarium. Ibidem: Et singulas quarterias annotet per Dicam. Abbrev. Placit. Johann. reg. ann. 9. Hertf. rot. 5. pag. 58: Foliot dat duas marcas et dimidiam et pacavit illas ad scaccarium per Dicam et tamen ponantur in summonicione, quia non est allocata Dica. Secunda Curia Generalis celebrata Barcinone ann. 1299. a Jacobo II. Regis Aragon. MS.: Item quod omnis Dica, quam campsor faciat, vel dicat alicui qualicumque ratione, quod inde teneatur sicut per depositum et comandam, et quod campsor habeat scribere omnes Dicas, quas faciet in capi-brevio majori suo jurato, et non aliis libris vel scripturis. Curia Generalis celebrata ab Alphonso Rege in Villa Montis albi ann. 1333: De quibus quantitatibus dicti campsores Dicas faciant, ut eas tradant inquisitoribus. Jurisconsultis, Dica, est judicium, actio, libellus, actionem continens.

Glossar. Lat. Ital. MS.: Dica, la carta del debito.

Dice, Litterae. Ruodlieb. fragm. 3. vers. 227: Respondit: Vivit, valet et bene, vel tibi misit Istas litterulas, melius quibus ac mihi credas. Susceptaque Dice sciolum facit hanc recitare. Quam super ut legit, ait: arbitror haec brevis inquit, etc.