Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DICA

DICA,² Dicha, Oblata conditio, Gall. Offre. Charta ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 343: Quod quicumque bona et jura immobilia... emere vellent... prout vellent dicerent et offerrent coram illis, qui ad recipiendum Dicas seu oblationes hujusmodi.... fuerant deputati,... et factis in et prae dictis bonis per plures personas pluribus Dicis seu oblationibus, etc. Alia ann. 1332. in Reg. 68. ch. 2: Item quod tempore quo monetae regiae fuerunt venditae, quod dictus Raymundus fecit quandam oblationem sive Dicham in moneta regia Tholosae, et quidam Geraldus de Martello fecit quandam Dicham sive incheriam de quatuor libris pro milliari, etc. Vide infra Ditum.