Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DICTA

DICTA, Repetitio, iteratio, Gall. Redite. Judic. inter episc. Lingon. et ducem Burg. ann. 1153. inter Probat. tom. 1. Hist. Burgund. pag. 48. col. 2: Dux non veniens (ad judicium) suum misit nuncium, qui inde eo solo excusabat dominum suum non venisse, quod tantas Dictas ferre non poterat. Nisi legendum putes Dietas. Vide supra Diaeta 5.