Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DICTO

DICTO, (DICTARE) Scribere, orationem, epistolam componere. Britannico ad Juvenalis Sat. 8: Dictare est aliquid docere in omni genere doctrinae, quod alius excipiat: et Dictata, quae traduntur in omni genere disciplinae. Engelhusius in Vocabulario Saxonico MS. ut docet Eccardus in notis ad Prologum Pactus Legis Salicae, Dichten, Fingere, Dictare. Teutonista: Gedicht of lyet intgemeyn, Dictamen, Carmen, Poema, Dictatura, Fictio. Dichten, Dictare, Componere, Dictitare, Fingere, Confingere. Dichter, Dictator, Compositor, Confictor, Poeta. Vocabularius Anonymi saeculo xv. impressus: Prosator, ein Tichter on versch, est Artifex faciens Dictamina neque metricis, neque rythmicis legibus coartata. Marculfus in Epist. ad lib. 1. Formul: Viros eloquentissimos, ac rhetores, et ad Dictandum peritos. Candidus Monachus in Vita Egili Abbat. Fuld: Exerce temetipsum legendo, et aliquid utilitatis adde Dictando. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 15: Contemplandi quidem atque Dictandi perfruor otio. Ursio Abbas in Actis S. Marcelli PP.: Licet non delecter Dictandi studio. Gaudentius Brixiensis Episc. in Epist. ad Benevolum: Te quoque ea tempestate Magistrum memoriae, oblitum salutaris fidei arbitrata, contra Catholicas Dictare Ecclesias compellebat. Anselmus Cantuar. in Epist. ad Anselmum nepotem: Dictare quotidie assuesce, et maxime in prosa: et ne multum ames difficile Dictare, sed plane et rationabiliter. Anonymus Mon. Ratisponensis de sua fortuna part. 2: Occurrit animo, ut in Dictamine me occuparem aliquo, quod saepe expertus sum mentem lascivam cujuslibet scholastice instructi in nullo posse magis constringi, quam studio Dictandi. Continuat. Chronic. Herman. Januenensis ap. Hahnium Collect. Monum. tom. 1. pag. 397: Ego scriptor hujus libri illud quod sequitur, non proprio Dictamine, sed ex aliis cronicis diligenter sumpsi. Occurrit praeterea, apud Domnizonem, Anonym. Hasenrietanum, laudatum a Gretsero in Episcopis Eystetensib. cap. 15. Willel. Britonem lib. 1. Phillip. pag. 95. Gregor. Turon. lib. 6. Hist. cap. 22. et alios passim. Vide jam laudatum Eccardum loco citato.

Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Ditier, Dictare. Ditié, Dictamen. Diteur, qui bien dite, dictator. Ibid: Ditey, carmen. Lit. remiss. ann. 1401. ex Reg. 156. Chartoph. reg. ch. 448: Lequel Arnoulet tenoit en sa main un Dictié de la Vierge Marie, qu'il vouloit lire. MS: Si com je trais en mon Dictié, De lui ont si très grant pitié, etc., MS.: Chils qui tout scet et qui tout voit, Me doinst sa grace et me pourvoit De Diter che que j'ai empris; Car de Diter ne sui apris. Vide Dictitium.

Dictare, interdum est pronuntiare, ὑπαγορεύειν. Gloss. Lat. Gr.: Dictat, ἀναδίδωσιν, ὑπαγορεύει. Regula Pauli et Stephani in Concordia Regularum Mon.: Juniores, et maxime, qui adhuc Psalmos discere meditantur, per choras ex ordine et sine negligentia Dictent, ita ut ab eo loco, quo minores ignorant, hi juniores, qui jam Psalterium finierint, per ordinem sibi in Dictando succedant, ut omni tempore pronuntiandi usus non desit. Vide Notas nostras ad Cinnamum pag. 492.

Dictare Operam. Leges Rotharis 145. apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 25. col. 1: Si quis magistrum Comacinum unum aut plures rogaverit aut conduxerit ad operam Dictandum, aut solatium diurnum praestandum inter suos servos, ad domum aut casam faciendam, etc. Quem in locum Cl. Editor: Operam Dictare significare videtur praeesse operariis, eisque normam tradere atque ordinem structionis... Sed nunquid pro Dictare legendum Diaetare operam, hoc est, Dietim praestare operam ?