Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DICTO

DICTO,² (DICTARE) Bulla Lucii III. PP. ann. 1181. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonstr. col. 413: A prato Bovini, sicut Dictat labium nemoris, quod dicitur Forest, usque ad viam ovium,... ab eodem prato Bovini, sicut Dictat labium Chelme usque ad fontem Beliardis. Id est, prout jacet et distenditur ora nemoris, etc. Vide infra Dissepare.

Dictator, Scriptor. Gloss. Gr. Lat.: Ἀντιγραφεύς, Dictator, Rescriptor. Alibi: ϓπαγόρευσις, Dictaiura, Dictatum, Dictatus, Dictatio. ϓπαγορεύω, Dicto. ϓπαγορεύων, Dictator. In MSS. Codd. Festi Breviarii Historiae Romanae, Festi Dictatoris Breviarium appellatur, uti monet Andr. Schottus in Notis ad Victorem. Forte quia erat Magister Memoriae, qui Ἁντιγραφεὺς τῆς μνήμης, Petro Patricio. Lucifer Calaritanus lib. Moriendum esse pro Dei Filio: Quando ipse, cum sis, ut tibi videtur, peritus, habeasque Dictatorum designatum numerum, etc. Domnizo lib. 2. de Vita Mathild. cap. 12. Dictator quidam, de quo metra protulit ista. Epist. 16. inter Francicas tom. 1. Hist. Franc.: Sed haec unda irrigua et imperitum depromat sensum, et componit barbarum Dictatorem, qui potius apud Dodorenum didicit gentium linguas discerpere, quam cum bonae memoriae Parthenio obtinuisse rethorica dictione. In Leg. 1. Cod. Th. de Legatis et decretis, (12, 12.) Dictator videtur sumi pro eo, qui alicui rei pro imperio suo intercedit: Nullus igitur obsistat coetibus Dictator, nemo consiliis obloquatur. Nisi, quod satis placet, accipias pro Magistratu in provinciis Africanis constituto, qui hoc titulo gaudebat, teste Jac. Gothofredo ad hanc legem. Ita etiam Otto de Edilib. cap. 2. pag. 72. Eodem praeterea nomine civitates quaedam donabant magistratus suos, apud Spartian. in Hadriano cap. 19. Vide Antigraphus, et Dictor.

Dictatio, Scriptum, oratio scripta, apud Senatorem lib. 6. Epist. 12. lib. 8. Epist. 13.

Dictatum, in Gloss. Lat. Gr.: Ἃμιλλα, ϰαὶ ἀναδεδομένον τοῖς μαθηταῖς. Ita emendo. Ibidem: Dictat, ἀναδίδωσιν, ὐπαγορεύει. Gennadius laudat Pomaerii Dictatum de contemptu mundi. Edidit P. Pithoeus Juliani Dictatum de Consiliariis, post Collationem Legis Mosaicae.

Dictatus, apud Ordericum Vital. lib. 11. pag. 834. Inscriptio veterum Formul. Andegav.: Incipiunt Dictati seu veteres formulae Andegavenses. Occurrit iterum in Actis SS. Junii tom. 3. pag. 810. Dictatus quartae declinationis, in Annal. Benedict. tom. 4. pag. 719. col. 1.

Dictamen, Scribendi forma et modus, formula, stylus, prosa, oratio soluta. Ebrard. Betun. in Graecismo cap. 11: Dictamen prosa est a metri lege solutum. Auctor Mamotrecti in Sapient.: Stylus, id est, Dictamen. Innoc. III. PP. lib. 14. Epist. 137: Litteris ipsis diligenter inspectis, ipsi rescripsimus eas tam ex Dictamine, quod a stylo Cancellariae nostrae discrepabant omnino,... falsas esse. Idem in c. 2. de Falsar. in 3. Collect.: Nam licet in stylo Dictaminis et forma scripturae aliquantulum coeperimus dubitare. Petrus Damian. lib. 1. Epist. 15: Dixistis... quia... non deberem prorsus omittere, quin vos aliquando Dictaminibus visitarem. Infra: Et a Dictaminis, vel intimae contemplationis intuitu mentis acumen obtundit. Chron. Abbat. S. Trudonis lib. 8. pag. 440: Pueros... non tamen Dictamen, quam metrum componere docuit. Gaufrid. in Summa de arte dictandi, Dictamen, inquit, est orationum series perfectarum, nullis intercisa distantibus, nullis metrorum legibus obligata. Haec ex MSS. profert Hahnius l. 1. Vide Arxium ad Ekkehard. IV. Casus S. Galli pag. 101. not. 38. Laudatur a viris doctis Liber Dictaminum Guillelmi de Mandagoto, postmodum Cardinalis, in quo continentur formulae, quibus pater filio, filius patri, avus nepoti, amicus, etc. scribere, vel etiam eum alloqui debeat. Ejusdem sunt argumenti Magistri Matthaei Dictamina, seu Ars dictatoria, Liber de Stylo Romani Dictaminis, qui adscribitur Greg. VIII. PP. et alter Magistri Transmundi de Arte dictandi. In Gualferbitanae Bibliothecae Codice membraneo, Eccardo teste in notis ad Prologum Pactus legis Salicae, habentur Bennonis Misnensis Episcopi Rationes Dictandi prosaice ex multorum gestis in unum collectae, in quo libello meminit quoque Benno Dictaminum Alberici Monachi. Verba ejus sunt: Sic enim Alberici Monachi viri eloquentissimi librum vituperant, qui etsi plene per singula Dictaminis documenta non scriberet, in epistolis tamen scribendis et Dictandis privilegiis non injuria creditur caeteros excellere. Idem Benno adducit Aginulfi et Abbatis Samaritani scripta ejusdem argumenti, in quibus tamen temeritatem et indisciplinatae doctrinae novitatem culpat. In ead. Bibl. Guelferb. exstat et Henrici Francigenae libellus de Arte dictandi. Vide Annal. Bened. tom. 3. pag. 642. n. 50. Hahnii Collect. Monument. praefat. tom. 1. num. V. quo volumine continetur Thomae Capuani Dictator Epistolarum. Ejusdem generis libri enumerantur in Nouveau traité de Diplomatique tom. 5. pag. 594. et in Hofmann, Vermischte Beobachtungen, tom. 4. pag. 1. sqq.