Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DICTUM

DICTUM, Judicium, sive sententia arbitrorum, vel Dictorum. Willelmus Malmesbur. ann. 1263. pag. 384: Protulit Dictum suum et sententiam solenniter pro Rege Angliae. Charta Manassis Aurelian. Episcopi, Arbitri electi, ann. 1214. in Tabul. Eccl. Autissiod. fol. 236: Ego, inquam, taliter dictor electus... formo Dictum meum et profero in hunc modum. Alia S. Ludovici ann. 1259: Qui arbitri Dictum suum, seu arbitrium taliter protulerunt, etc. Littera de Praebendis Tornodorensibus conferendis ann. 1228. apud Acher. Spicil. tom. 8. pag. 230: Nos vero de consensu utriusque partis Dictum nostrum pronunciamus in hunc modum. Chartularium S. Vandregisili tom. 1. in Instrumento anni 1262: Dictum suum et arbitralem sententiam inscriptam pertulerunt unanimiter coram nobis. Litterae Philippi Franc. Regis ann. 1277. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. pag. 59: Super secundo Dicto a dictis fratribus prolato, seu ordinacione ab ipsis secundo facta. Hinc nostris, Dicta Arestorum, les Dictums des Arrests, quia ita ut plurimum claudebantur: Dictum fuit per arestum Curiae, etc. Vide Dissert. 2. ad Joinvillam pag. 143.