Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DICTUM

DICTUM,² Pretium pro re venali indicatum, ut explicat D. de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 16. Litterae Ludovici VII. cognomento Junioris ann. 1168. quibus reprobat quasdam consuetudines Aurelianenses num. 2: Ab homine extraneo Aureliis rem suam ad vendendum afferente, propter oblationem et Dcm suum tantum, non exigatur consuetudo. Pro Dcm annotat doctiss. Editor. in Regesto Philippi Augusti haberi Dictum. Sic autem se habet versio Gallica: Le houme estrange, et d'Orliens, offrant la soue chose à vendre, por s'offre, ne por son Dit tant seulement, ne soit demandée coustume. Vide supra Dica 2. et infra Ditum.