Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIES

DIES,² Praelium, seu dies praelii, Gallis Journée, Italis Giornata. Will. Brito lib. 10. Philippid.: Vexillum regale Die portavit in illo. Ita etiam usurparunt Latini Scriptores. Lucanus lib. 7. v. 92: Testor Roma tamen Magnum, quo cuncta perirent,   Accepisse Diem. Florus lib. 2. cap. 6: Non fuit major sub Imperio Romano Dies, quam ille cum duo omnium et antea et postea Ducum maximi, ille Italiae, hic Hispaniae victor, collatis cominus signis direxere aciem. Et lib. 4. Cannensem Diem vocat, quod alii Cannense praelium. Vide Casaub. ad Sueton. August. cap. 23.