Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIES

DIES,³ Tantum terrae, quantum quis per diem uno aratro arare potest; nostris, Journel de terre; Anglis, in Chronico Will. Thorn. pag. 2203. Dayworke, i. quantum terrae arabilis unius diei culturae sufficit: ad verbum, diei opus. Papias: Jugeries, unius Diei opus aratoris. Terra trium Dierum, in Charta Dudonis Abbatis Dervensis in ejusdem Abbatiae Tabulario. Charta Balduini Comitis Guinensis ann. 1084. apud Duchesnium in Comitib. Guinens. pag. 25. 26: Terram 14. Dierum in villa Bissenghehem, et terram 30. Dierum apud Altenghes, et apud Morlenghehem 20. et apud Suavecam 3. carrucatas terrae. Occurrit in hac Charta crebrius, Terra 3. 6. 33. etc. Dierum. Ibidem: Dedit terram, quae jacet... et 8. Dies ad montem Campanies. Rursum: 15. Dies terrae, quam habebat ad Wesioe. Alio loco: Dedit decimam... et 8. Dies, 4. tenet Fretemerus, et 4. Balduinus, etc. Similia habet Charta Girardi Morinorum Episcopi apud Willelmum Andrensem eod. ann. 1084: Declaration des heritages appartenans au gaignage des 10. maisons dépendans du Prioré de Belval, in Comitatu Vaudanimontis ann. 1566: Item, une piece de terre contenant quatre Jours au ban dudit Velle. Sic ibi passim. Pluries etiam in Charta Girardi Tervanensis Episcopi ann. 1084. apud Miraeum tom. 1. pag. 355. col. 1.

Nostris etiam Jour. Charta ann. 1328. in Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 209: Item une faisete que Jehans li Carons eut,... et tient quarente et cinq vergues; c'est ès deux faissetes un Jour... Item deus Jours et demi et vint et deus vergues, qui furent l'oiselet.

Dies, Eadem forte notione, in Charta Pipini Ducis, filii Anchisi, apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 112: Terram aratoriam indominicatam plusquam jugera ducenta: pratum etiam ad falces triginta et silvam minutam ad Dies nonaginta.

Quo etiam sensu Jour legitur in Charta ann. 1374. ex Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 306: Item une maison assise à Reims devant le guers de la porte à Veelle, un Jour de bois, un pré, etc. Vide supra Diale et infra Dieta 5.

Dies, Opera unius diei. Diem 1. facere quavis hebdomada, et similia passim in Polyptycho Irminonis. Vide Guerardi Indicem generalem.