Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIES

DIES,⁴ pro festo. Annales Franc. ann. 802: Ipse Rex celebravit Diem S. Jo. Baptistae, etc. Ita Dani etiamnum hodie Apostelsdage, seu diem Apostolorum, Siubryra Daghr, diem septem fratrum mense Julio, Juladaghr, diem nativitatis Christi, Stephandaghr, diem S. Stephani, etc. in Calendario Runico, ab Oleo Wormio edito, vocant.