Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIES

DIES,⁵ Victus diurnus, cotidianus. Commodianus Instr. 64: Nec enim dico, ut te in trivio tinnites, Cum pro Die tuo vigilas, sine fraude vivendo. Item pro diei alimonio Regiae familiae praestando. Domesdei apud Spelmannum: Et reddebat dimidiam Diem mellis, et consuetudines mellis. Alibi: Reddebat unam Diem de firma, et valebat 95. lib. 6. denar. Ibidem: Comitatus Oxeneford reddit firmam 3. noctium, hoc est, 150. libr. Vide Firma, Convivium.