Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIES

DIES,⁷ Tempus, hora. Lit. remiss. ann. 1406. in Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 163: Lesquelx se logerent en un cuignet des bergeries, où il avoit un tas d'essaies à brebis, ouquel ilz furent en attendant que icelle Gilon venist, quant Jour seroit, affourrer icelles brebis.

Dies Absolutionis. Vide in, Absolutio.

Dies Adoratus, Sanctae Parasceves scilicet, quo Crux adoratur. Charta ann. circ. 1130. ex Chartul. Stirp.: Item Die adorato piscatus fuit stagnum de Vilalaur: Unde domini stagni quaesierunt michi rectum. Le Vendredi adouré, in Lit. remiss. ann. 1397. ex Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 259.

Dies AEgri seu Maledicti, Iidem qui AEgyptiaci. Petr. Subesti de Cultu vineae Dom. part. 3. cap. 4: Observatio Kalendarum, mensis, dierum Egyptiacorum, quos vulgus imperitus falso dicit Dies aegros seu maledictos, est superstitiosa et reprobata curiositas.

Dies AEgyptiaci, qui in veteribus Calendariis, quae a Bucherio in Canone Paschali, a Georgio Herwarto, et a Petro Lambecio lib. 4. Commentar. de Bibl. Caesarea edita sunt, et in Victorino MS. et aliis notantur in quolibet mense. Ugutio: In quolibet mense dicuntur duo dies mali AEgyptiaci, quia ab AEgyptiis fuerunt inventi. AEgyptii enim comperientes, quod in aliqua hora dierum illorum non erat bonum sanguinare, id est, sanguinem minuere, ne aliquod opus inciperetur, illos Dies vocaverunt. Petrus Comestor in Histor. Scholast. cap. 34. Exodi: Dies AEgyptiaci dicuntur, quod in his passa est AEgyptus, quorum duos tantum in singulis mensibus notamus ad memoriam, cum plures forte fuerint. Nec est credendum, quod AEgyptii, licet astrorum periti, deprehenderint Dies hos in faustos in inchoatione operis, vel itineris, vel minutionis. De his S. Augustinus in Ep. ad Galat. cap. 4: Plena sunt conventicula nostra hominibus, qui tempora rerum agendarum a Mathematicis accipiunt. Jam vero ne aliquid inchoetur, aut aedificiorum, aut hujusmodi quorumlibet operum, Diebus, quos AEgyptiacos vocant, saepe etiam nos movere non dubitant. Decret. caus. 26. q. 7. c. 16: Non observetis dies, qui dicuntur Egyptiaci, aut Calendas Januarii, etc. Formula veteris Poenitentialis, edita a Jac. Petito: Item non debere servari dies Egiciaci (sic) ad minuendum sanguinem, vel aliquid faciendum. Honorius Aug. lib. 2. de Imag. mundi cap. 108: Dies AEgyptiaci ideo dicuntur, quia ab AEgyptiis sunt inventi. Et quia AEgyptus dicitur Tenebrae, ipsi Tenebrosi inde nominantur, eo quod incautos ad tenebras mortis perducere affirmantur. Durand. in Ration. lib. 8. cap. 4. n. 20: Illud autem notandum, quod in quolibet mense sunt Dies AEgyptiaci, id est, ab AEgyptiis deprehensi: in AEgypto enim erant quidam Astrologi, qui quasdam constellationes nocivas humanis actibus in illis diebus invenerunt, ideoque illas notas hominibus esse voluerunt: tamen illarum constellationum puncta scire propter errorem nostri computi non valemus: vel forte invenerunt Dies bene constellatos, et ideo eos in Kalendario notaverunt, ut in illis diebus potius quam in aliis, actibus insistatur: quorum errorem ne Ecclesia sequi videatur, a talibus cavetur... Quotus autem sit Dies AEgyptiacus, a principio vel fine mensis his versibus continetur: Augurior decios, audito lumine clangor, Liquit olens Abies, coluit Colus, excute Gallum. In his versibus sunt 12. dictiones, 12. mensibus servientes: prima primo, secunda secundo, et sic per ordinem, sumpto initio a Januario: ita quod quota die erit prima litera primae syllabae alicujus istarum dictionum in alphabeto, totus erit Dies AEgyptiacus in illo mense, cui servit illa dictio, computando a mensis principio versus finem. Item quota erit prima litera secundae syllabae in alphabeto, totus erit dies AEgyptiacus in illo mense, cui servit illa dictio, verbi gratia, Augurior, est prima dictio, et servit primo mensi, scilicet Januario: au, est prima syllaba, et a, est prima litera ipsius syllabae, et g, est septima in alphabeto: ergo dies prima Januarii est AEgyptiaca. Item g, est septima in alphabeto: ergo septimus dies Januarii numerando a fine versus principium, est AEgyptiacus, et sic in aliis, hoc observato, quod h, in hoc loco pro litera non ponatur. Quilibet autem praemissorum dierum propter unicam horam sui denominatur AEgyptiacus. Adde Martinum de Arles in lib. de Superstitionib. pag. 5. et Olaum Wormium lib. 1. Fastor. Danicor. cap. 24. 25. Willelmus Neubrigensis lib. 4. cap. 1: Richardus igitur primus,... Londoniis est consecratus a Balduino Cantuariensi Archiepiscopo tertio Nonas Septembris, qui dies ex prisca gentili superstitione Malus vel AEgyptiacus dicitur, etc. Statuta MSS. Augerii II. Episc. Conseran. ann. 1280: Dies quoque AEgyptiaci, constellationes, lunationes, Kalendae Januarii, initia mensium, dies, annus, cursus lunae, solis et siderum, superstitiose observari non debent, credendo videlicet in illis virtutem inesse; quoniam superiora non sunt causae rerum et signa: sed nec in praemissis diebus seu temporibus mensae cum epulis vel lampadibus in domibus sunt parandae, vel per vicos et plateas cantores et chori ducendi. Nulla etiam tempora sunt fausta vel infausta existimanda, ut in eis nolit vel velit aliquid inchoare. Huc referenda videntur, quae habet Petronius in Satyrico: Altera (tabula) Lunae cursum stellarumque septem imagines pictas, et qui dies boni, quique incommodi essent, distinguente bulla notabantur. Habentur porro in Bibliotheca Thuana Cod. 615. versus de diebus AEgyptiacis. Vide Hesychium in Ἀποφράδες ἡμέραι et infra in Sanguinare.

Dies Amoris, Dicta dies ad controversiam amice componendam. Charta Odonis de Vadarimonte Hist. Tull. pag. xcviii: Nos vero controversiam... aegra mente ferentes, litteris justitiae a Domino Trevirensi nobis delegatis et auditis, Diem amoris Domino Duci et Romaricensi Abatissae... denominavimus. Vide, Amor et Dies Marchiae.

Dies Animarum, Dies commemorationis fidelium defunctorum, Picardis, Jour des ames. Legitur in Breviario ann. 1555. Londinis edito, quod asservatur in Abbatia Benedictinarum Anglicarum suburbii Pontisarensis. Vide Animae.

Dies Annales Vide Festa annalia.

Dies et Annus. Vide Annus et dies.

Dies Apostolici, Festa Apostolorum. Charta Philippi Comitis Flandr. ann. 1176. in Tabul. Monast. S. Bertini: Ipsis tamen pro eo palefridum mittentibus, et hoc ter in hebdomada, et in omnibus Apostolicis Diebus, et in omnibus festis S. Mariae, in quatuor diebus natalibus Domini, etc.

Dies Appensamenti, Vadimonii dilatio, Gall. Délay. Stat. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 652. art. 6: Si vero... Diem appensamenti petierit,... non sibi tempus annuale ad habendum appensamentum tribuatur. Vide supra Appensamentum.

Dies Atri. Papias: Atri dies qui Communes dicuntur. Varroni lib. 5. de Lingua Lat.: Dies postridie Kalendas, Nonas, Eidus appellati Atri, quod per eos dies novi inciperent.

Dies Avenans, vox fori Normannici. Assis. Falesiae ann. 1236. inter Arest. Scacar. Norman. ex Cod. reg. 4651: Si quis conveniatur de haereditate et suum capitur, et ei reddatur in assisia, quamvis non dicat quod requisierit ante, tamen habebit Diem avenantem, quem nondum habuit. Diem evenantem, in ead. Assis. ex Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 29. v°. col. 2.

Dies Baronum, quibus scilicet Barones convenire solent ad dijudicandas vassallorum lites, Parlamentum. Charta Philippi III. Regis Franc. ann. 1281. in Tabular. Ambian. Episcopat. fol. 76: Promittens idem Dominus, quod in proximo venturo Parlamento ad Diem Baronum veniet, et specificabit sigillatim, etc. Alia Regis Philippi IV. anni 1289. in Regesto feodorum Ecclesiae Lingon.: Si quid enim ipsi cives velint petere ab Episcopo, adjournetis eundem ad Diem Baronum futuri proximo S. Martini hiemalis Parlamenti eisdem civibus responsurum. In Responsis, factis a Rege Franciae Regi et Reginae Navarrae: Des deus cens livres de rente de la Damoiselle de S. Cheron, l'en mait la besongne au Parlement, qui vient au Jour des Barons. Vide Parlamentum.

Dies Boni, apud Sidonium lib. 5. Epist. 17. dies feriati esse dicuntur Savaroni. Sane festa majora etiamnum les Bons jours appellamus.

Bon jour, Dies Paschalis, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 213: Comme en la sepmaine peneuse l'an 75. derrain passé, ledit Guillot... li dist et monstra comme il estoit bonne sepmaine et prèe du Bon jour, et qu'il appartenoit un chascun estre à paix.

Dies Burarum, Jour des bures, apud Lotharingos, Dominica prima Quadragesimae. Vide supra Burae.

Dies Censorius, Dies supremi judicii, ἡμέρα ϰαθ᾽ ἥν ὀφείλει τις ἐμφανίσαι ἑαυτὸν τῷ διϰαστηριῳ. Vide Censor. Dies magnus, in Epistola Caroli Mag. ad Elipandum: In Die magno ante conspectum gloriae suae gloriosos stare concedat. Lib. 6. Capitularium cap. 328: Quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni Diei: Hospes eram et suscepistis me, etc. Et cap. 403. ex Imperatore Constantino refertur de accusationibus Episcoporum: Hae quidem accusationes tempus habent proprium, id est, Diem magni judicii, etc.

Dies Cinerum, Caput jejunii. Synodus Beneventana ann. 1091. cap. 4: Nullus omnino laicus post Diem cineris et cilicii, qui Caput jejunii dicitur, carnibus vesci audeat. Vide, Absolutio, Caput jejunii.

Diem Colligere. Supplicatio facta Regi ann. 1235. in Concilio Remensi: Nec reputet eum (Archiepiscopum Remensem) Dominus Rex in defectu, si non Colligat Diem coram ipso contra illos (accusatores), cum in nullo fuerit defectu erga eos, et cum ipsi sint excommunicati. Infra: Facta autem supplicatione modo praedicto, dixit Dominus Rex, quod super hoc haberet consilium, et super hoc assignabat diem ad crastinum quindenae Assumptionis B. Mariae apud Meledunum. Quo audito, Dominus Rex et dicti Episcopi cum praefatis nuntiis Capitulorum, secesserunt in partem, et habito Concilio in hoc convenerunt, quod Diem illam Colligerent. Vide Collocare. Vadimonio stare, ut opinor.

Dies Communes, Festis opponuntur in l. un. Cod. Theod. de Imag. Imp. (15, 4.) Vide supra Dies atri.

Dies Consecrati, in Concilio Suessionensi ann. 853. cap. 7. et in Capitulari Caroli C. Compendiensi ann. 868. cap. 8. ubi vetatur malla aut placita teneri, a quarta feria ante Nativitatem Domini usque post Consecratos Dies: eos nempe quatuor dies, quos in Natali Domini celebrari praecipiunt Capitularia Caroli M. lib. 2. cap. 35. et Concilium Moguntinum cap. 36. Vide Baron. ann. 853. n. 29.

Dies Consuetudinales, quibus nempe consuetudines, seu tributa, vel census exiguntur. Charta Aimonis Comitis Gebennensis ann. 1090. apud Guichenon. in Bibl. Sebus. pag. 325: Concedo Ecclesiae S. Eugendi... alodos illos, quos ab ingenuis hominibus in potestate Seissiacensi Monachi praefatae Ecclesiae hactenus obtinuerunt, et amodo obtenturi sunt, ab illis videlicet ingenuis, qui Dies Consuetudinales, quos esse 12. tradunt, et alia debita exceptis aratura boum in corvata et observatione placiti generalis consuetudinaliter mihi non debent. Apud Grae cos aliud sonat ἔθιμος ἡμέρα, quae in Gloss. Lat. Gr. exponitur Dies solennis. ἑορτή.

Dies et Consul, Dies diplomati ascriptus, vulgo data. Hincmarus Remensis in Ep. ad Adventium Episc. Metensem, de Episcoporum Consecrat. Opusc. 44: Et completa Missa habeat Episcopus, qui eum ordinavit, literas manibus suis subscriptas,.... praeferentes Diem et Consulem, etc. Flodoard. lib. 3. cap. 11: Porrexit literas canonicas... Diem praeferentes et Consulem. Vide S. Athanas. de Synodo Ariminensi pag. 871. Cujacium ad leg. 20. D. de Testam. et Notas ad Senatorem lib. 6. Epist. 1.

Dies Coronae Regis. Vide Curia Coronata.

Dies Decretorii, Qui vulgo Critici medicis, apud Auger. Ferrar. August. Niphum, Mich. Angel. Blondum, etc. ex D. Falconet.

Dies Devoti, Quibus piis exercitiis vacant fideles, feriati. Charta ann. 1334: Item quod nulla persona bibat in taberna post quod pulsatum fuerit pro Ave Maria, nec tantum quantum celebrabuntur missae in Diebus devotis et festivis in dicto castro (de Grauleriis).

Dies Evenans. Vide supra Dies Avenans.

Dies Facere. Formulae vett. Pithoei cap. 71. in MS.: Sicut reliqui servi nostri et vicinorum vestrorum Faciunt Dies tantas in unaquaque hebdomada facere debeant. Id est, employent tant de jours, Tot dies impendunt operibus tributariis. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 2. col. 2: Ermengaudus tenet hospicium, solvit inde in anno pullum i. ova v. Facit in unaquaque ebdomada Dies 111. Ita in Lege Bajwar. tit. 14. § 6. Vide, Facere.

Dies Facere, Alia notione. Formula Poenitentialis edita ex Cod. Thuano a viro doctissimo Jacobo Petito post Poenitentiale Theodori pag. 349. de Interrogatione de 10. Praeceptis Decalogi: Item Facere Diem vel sortes. Item si observet diem unam plus quam aliam ad seminandum, vel aliquid faciendum.

Dies Felicissimus, Dies Paschatis, quo pignus et arrabonem accepimus in vitam aeternam. Commodianus Instruct. 75: Congruit in Pascha, Die Felicissimo nostro, Laetentur et illi, qui postulant subacta divina, etc.

Dies Felicissimus Nuptialis, in Appendice Marculfi form. 37. Die Felicissimo Nuptiarum, form. 5. inter Bignonianas, apud Baluzium tom. 2. Capitul. col. 455. et 498.

Dies Florum, Palmarum dies festus, Gall. Pâques fleuries. Vide, Capitilavium.

Diem Functus, pro Defunctus, in Cod. Th. leg. 17. de Praetor. (6, 4.) et leg. 5. de sepulcr. violat. (9, 17.)

Dies Focorum, Dominica prima Quadragesimae, quae focis seu facibus accensis celebrabatur. Charta ann. 1251. in Chartul. Buxer. part. 7. ch. 17: Qui (denarii) debent solvi annuatim dicto Johanni Mascharex apud Chambole in Die focorum. Reg. episcop. Nivern. ann. 1287: Idem dominus episcopus debet cuilibet carnifici, qui vendunt in burgo Comitis, duos situlos vini die Dominica focorum. Chron. S. Mariani inter Probat. Hist. Autiss. pag. 262. col. 1: Anno 1358. octavo die mensis Martii, capta fuit civitas Autissiodori ab Anglicis, videlicet Die focorum ante auroram. Et pag. 282. col. 2: In sexta feria post focos, etc. Vide supra in Brando 1. Denarius focorum et infra Foci.

Dies Forensis, Quo forum habetur, Gall. Jour de marché. Stat. sabater. Carcasson. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 561. art. 10: Si autem die Lunae, quae est Dies forensis in burgo Carcassonae, tale festum vel talia festa veniebant, semel aut pluries, tosciensque quosciens illa dies Lunae forensis interveniat, etc. Vide mox Dies Mercatalis.

Dies Galli. Georg. Christian. Rerum Mogunt. tom. 2. pag. 785. ex Chronico Sant-Albanensi: Anno Domini mcccclxi. Die Galli obiit honesta Domina Margareta, etc. An. D. mcccclxxxiv. ultima Aprilis, obiit Emericus de Ingelnheim filius.

Dies Grossi Carnium, Dies parvi carnium, Dies grossi piscium, Dies parvi piscium. Codex MS. consuetudinum et distributionum Ecclesiae Coloniensis ex Bibl. Atrebat.: Centum viginti et novem Dies grossi carnium ascendunt ad cxciii. marcas... Dies parvi carnium ascendunt ad, etc. Dies grossi piscium ascendunt ad, etc. Dies parvi piscium ascendunt, etc. Grossos dies eos intelligendos esse suspicor, quibus meridie et vespere, parvos vero quibus una dumtaxat vice carnibus vescebantur vel piscibus; nisi mavis grossis diebus majorem, parvis vero minorem distributam fuisse carnium vel piscium quantitatem, nulla unius duplicisve sumtionis carnium vel piscium habita ratione. Vellem paulo fusius locum exhibuisset, qui excerpsit illum, et si res tanti fuisset, curassem eum secundo consulendum.

Dies Humanus, Vanae gloriae. Johannes Abb. Mettensis in Vita S. Johannis Abb. Gorziensis, inter Acta SS. Benedict. saec. 5. pag. 397. n. 93: Nam quamdiu foris erat, humani Diei latrocinia sollerter attendens, secreti sui, cujus Deo tantum mercedem servabat, saeculares arbitros esse cavebat. Diem hominis non desideravi. Jerem. 17. 16. Et 1. Cor. 4. 3: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano Die, hoc est, ab ullo homine.

Dies Jejunales, Jejunio sacri. Vide infra Jejunales Dies.

Dies Inofficiata, Quae habet proprium officium in ritu ecclesiastico. Stat. Odon. episc. Paris. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1421: Si festum habens propriam missam supervenit in Die inofficiata, id est, habente proprium officium.

Dies Juridicalis, Qui et Jurdicus, in quo Jus dicitur. Stat. Vallis-ser. rubr. 33. ex Cod. reg. 4619: Notarius praefati domini vicarii teneatur... describere in una vacheta dietim quoslibet dies feriatos, ut videri possint Dies utiles et Juridicales. Stat. comitat. Venaiss. sub Clem. VII. PP. cap. 12. ex Cod. reg. 4660. A: Notarii officia exercentes singulis Diebus Jurdicis quibus curia tenebitur, etc. Leg. juridicis. Vide Cod. Theod. const. 19. de Feriis. 2, 8.

Dies Lamentationis, Sanctae scilicet hebdomadae, in quibus Lamentationes Jeremiae decantantur in ecclesia. Stat. synod. eccl. Carcasson. ann. 1270. cap. 21. ex Cod. reg. 1613: Diebus autem lamentationis et Dominicae passionis in publicum non procedant (Judaei).

Dies Legales, quibus Lege agere licet. Quoniam Attachiamenta cap. 2: Est autem summonitio certi diei, et loci exhibitio, partibus facta ad Diem legalem. Est autem Dies legalis in praedictis placitis, quaterdenus, et unus Dies, sive 15. Dies. Adde cap. 10. § 1. Et cap. 60: Statutum est, quod quodlibet judicium bonum et legale, debet habere has conditiones, 1° quod Dies, in quo datur judicium, sit Legalis, et non festivus: 2° quod locus judicii sit legalis, etc.

Dies Legibilis, Quo in scholis publice legitur et docetur. Stat. ann. 1314. pro universit. Tolos. ex Cod. reg. 4222. fol. 43. v°: Et si sit Dies legibilis, non legatur postea de tota die ordinarie nec extraordinarie. Adde Stat. universit. Andegav. ann. 1410. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 498. art. 2.

Dies Legitimus, Isidoro lib. 5. Orig. cap. 30: Viginti quatuor horarum est, usque dum dies et nox spatia sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem coeli volubilitate concludat.

Dies Legitimus aperiendarum tabularum testamenti post mortem testatoris intra triduum vel quinque dies fuit, ut est apud Paulum lib. 4. Sentent. tit. 6. Testamentum Widradi Abbatis Flaviniacensis: Ut quando Dies legitimus post transitum meum advenerit, recognitis sigillis, inciso lino, (perperam ligno) ut legis decrevit auctoritas, etc. Eadem habentur apud Marculf. lib. 2. form. 17.

Dies Ligati, Feriati: opponuntur diebus legalibus. Speculum Saxonicum lib. 2. art. 10. § 1: Proscriptus licite Diebus feriatis vel ligatis arrestetur, vel detineatur. Art. 66. § 2: Omnes etiam Dies feriales seu celebres ac ligati, ad pacem omnibus hominibus sunt constituti, et cum his in qualibet hebdomada 4. dies, videlicet quinta et 6. feria, Sabbatum et dies Dominicus, etc.

Dies Magnus, Dies extremi judicii. Vide supra Dies censorius.

Dies Magnus, Festum Paschatis: μεγάλη ἡμέρα, Joann. Evang. cap. 19. 31. in Concione, Petro Apostolo tributa, apud Clementem Alex. Strom. lib. 6. in Concil. Ancyr. can. 6. et apud Procopium lib. 2. de Bello Vandal. cap. 14. Κυρία ἑορτῶν, Pachymeri lib. 7. cap. 15. Tertullianus lib. 5. in Marcion.: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, sabbatos, ut opinor, et cenas puras, et jejunia, et Dies magnos. Capitularia Caroli M. lib. 5. cap. 71. et 136. novae Editionis: Qui poenitentiam publice gerunt, debent unum annum esse cum cilicio inter Audientes vel usque ad Magnum Diem, etc. hoc est, ad feriam quintam Coenae Domini: qua reconciliabantur publice poenitentes. Vide Scaligerum in Prolegomenis ad libros de Emendat. temp. et Allatium de Dominic. et hebdom. Graecor. cap. 22. Dies Magnus Coenae, in Capitulis Herardi Archiep. Turon. cap. 14.

Dies Magni Trecenses: ita vocabant Assisias publicas et generales, quas Comites Campaniae tenebant in urbe Trecensi, ad dirimendas et dijudicandas supremo judicio majoris momenti controversias, et quae per appellationem ab Assisiis Balliviarum devolvebantur; praesertim vero lites Baronum Campaniae, qui scilicet nullo medio pendebant a Comite. Vide Cl. D. Brussel Tract. Gall. de Feudorum usu lib. 2. cap. 12. Intererant autem hisce Assisiis publicis ex ordine Militari ac nobilium judices selecti, qui ter aut quater quotannis in eum finem coibant, et judicia secundum Balliviarum ordinem exercebant, judiciario ordine servato, id est per inquestas et per placitamenta: quae quidem judicia, siquidem in casibus generalibus prolata essent, referebantur in Codicem municipalium consuetudinum Campaniae, ut colligi satis datur ex veteri Jure municipali Campanorum, a Pithoeo edito, ex hisce conflato.

Postquam vero Campania Regibus nostris accessit, missi identidem Trecas selecti pariter judices ex ordine Ecclesiastico et Militari, quibus adjuncti saepe sunt Barones ex ipso Campaniensi Comitatu, qui quidem vulgo indigitantur Magistri, tenentes magnos Dies Trecenses. Eorum vero jurisdictio Curia Campaniae appellatur in Assisiis Campaniensibus ann. 1297. quarum Codex asservatur in Camera Computorum Paris: Domina de Nantolio Curiam Campaniae supplicavit, quod arestum factum in Curia Campaniae diebus Trecensibus, etc. Et alibi f. 93: Aresta atque consilia facta et expedita in Curia Campaniae per venerabiles viros.... Dies Trecenses pro domino Rege Franciae tenentes. Quod si lites et controversiae agitarentur, quae Curiam Franciae spectarent, ad eam remittebantur, ut ex sequenti judicio patet: Audita quaestione, mota in Curia Campaniae inter Decanum Tullensem ex parte una, et Gaufridum de Danfale Armigerum, ratione quorumdam attentatorum factorum, ut dicitur, per dominum Decanum contra dictum Armigerum post appellationem ad Curiam Franciae, etc. quoniam ista cognitio ad Curiam Campaniae non pertinet, dictum fuit rationibus hinc inde propositis, quod adeant Curiam Franciae, super hoc sibi fiet justitiae complementum.

Sed et statutum fuit a Rege Philippo Pulcro, ut quotannis bis tenerentur Dies Trecenses, ut ex illius Edicto ann. 1302. pro Reformatione Regni docemur. Cui quidem Statuto occasionem praebuit Nobilium Campaniae Regi facta postulatio ann. 1297. hisce concepta verbis: Item, requierent li Gentilhomme, que on tiengne les jours de Troies deus fois l'an, et que on y envoit tels gens, qui puissent et doivent delivrer les bonnes gens selon la raison.

De primaeva Magnorum dierum Trecensium origine recte censuit, ni fallor, P. Pithoeus, qui id juris Comitibus Campaniae attributum scribit, ex dignitate Comitatus Palatini, qua donati erant, cum praeessent supremis judiciis a Regibus ad id delegati Comites Palatini, ac regiae paene simili auctoritate lites dirimerent, uti pluribus a nobis observatum in Dissertatione 14. ad Joinvillam.

Magnos Dies vocarunt etiam Reges nostri placita extraordinaria, quae in Regni provinciis remotioribus cogebantur, delegatis ad ea tenenda selectis judicibus, qui supremo judicio lites dirimebant, et in reos, quos regionis longinquitas in perpetrandis criminibus reddedat audaciores, severius inquirebant: cujusmodi erant Missi Dominici, qui a Regibus ad justitias faciendas in remotiores Regni partes mittebantur, sub altera Regum Franciae stirpe. His conventibus, ut opinor, inditum nomen a Magnis Trecensibus diebus, quorum nomenclatura jam olim obtinuerat. Horum porro Magnorum dierum, in provinciis coactorum, mentio non semel occurrit in Actis Parlamenti Parisiensis, Pictavi scilicet et in Monteferrando in Arvernis mense Sept. ann. 1454. in Ordinat. Barbin. f. 15. in Monteferrando Stat. Ludov. XI. 25. Jul. 1481. in Reg. Ordin. Lud. fol. 302. Pictavi, Statuto Francisci I. 10. Aug. 1519. in Ordinat. ejusd. Reg. f. 151. in Monteferrando, Alio Stat. 12. Maii ann. 1520. ibid. f. 380. Turonibus, alio Stat. 21. Aug. ann. 1533. 2. vol. f. 307. Molini, alio Stat. 22. Jun. 1534. f. 326. Trecis, Stat. 2. Maii 1535. ibid. f. 374. Andegavi, Stat. 17. Jun. 1539. 3. vol. f. 182. Molini, Stat. 7. Jun. et 6. Jul. 1540. f. 228. Riomagi in Arvernis, Stat. 22. Jul. 1542. f. 348. rursum Riomagi. Stat. 19. Aug. 1546. 5. vol. fol. 303. Turonibus, Stat. 6. Jul. 1547. 1. Reg. Henr. II. fol. 24. Molini, Stat. 10. Jul. 1550. 2. vol. fol. 73. Omitto alios deinceps coactos, ne in immensum hocce excres cat opus.

Tantum moneo, Reges nostros interdum id privilegii indulsisse Regii sanguinis Principibus, ut Magnos iis perinde dies liceret cogere. Exstat quippe in Regesto Andegavensi Camerae Comput. Paris. f. 76. Diploma Caroli V. Regis, quo Ludovico fratri Turonum et Andium Duci facultatem concedit suos Dies magnos tenendi, seu Lutetiae Parisiorum, seu in qualibet Ducatuum suorum civitate, quorum appellatio ad Parlamentum devolveretur. Eadem conditione simile indultum privilegium a Carolo VI. Aurelianensi Duci fratri in Virtutum Comitatu, quem Valentinae uxoris jure obtinebat, literis 6. Maii. 1403. in Regesto Olim descriptis fol. 175. Duci Burbonensi pro Ducatu Arvernensi literis 3. Jan. 1433. descriptis in Regesto Parlamenti Pictaviensis fol. 117. et Claudiae filiae a Ludovico XII. pro Baronia Codiciacensi et Comitatu Suessionensi lit. mens. Sept. ann. 1509. descriptis in Regesto Ordinat. Ludov. fol. 225.

Id concessum praeterea legimus duci Bituriae et Alverniae in Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 130: Littera regis Karoli in forma Cartae, per quam concessit dicto duci Bituriae tenere suos ducatus Bituriae et Alverniae in parria et habere Magnos dies. De anno 1366.

Dies Manualis, Opus manuum per diem, Gall. Corvée. Charta Henr. imper. ann. 1012. pro monast. Florin.: Si abbas a Godefrido advocato rogatus fuerit ad castri firmationem, non alias, diem unum manualem in anno, et hunc non in temporibus fenandi, metendi, etc.

Dies Marchiae, Dies indictus et condictus Anglis et Scotis ad conveniendum invicem in marchis et limitibus utriusque Regni pro pace firmanda. Thomas Walsinghamus in Ricardo II. pag. 278: Dux Lancastriae... pro Die Marchiae (prout moris est) tenenda inter Anglos et Scotos annis singulis, in partes concesserat boreales. Idem pag. 307: In ultimo quo dux Lancastriae et ipsi convenerunt, ad Diem Marchiae, conventum fuit inter eos pro commodo pacis, etc. Abbreviat. Placitor. Edward. 1. ann. 19. Glocestr. rot. 26. pag. 226: Dicunt quod consuetudo Wallie diu obtenta talis est, quod in casibus ubi contenciones emerserunt inter magnates Wallie, qui tenent de rege in capite, quod antequam querela fiat in curia regis de praedictis contencionibus capi debet quidam dies amoris sive parliamenti, qui quidam dies vocatur Dies Marchiae et ibi per vicinos et amicos communes, qui sunt quasi justiciarii, debent hujusmodi querele proponi et per consuetudinem marchie emendari, etc.

Dies Merlatalis, Quo mercatum seu forum habetur. Locus est infra in Mercatalis. Vide supra Dies forensis.

Dies Mercatilis, quo Mercata seu nundinae tenentur, Gallis, Jour de Marché. Charta Bernardi Vicecomitis Carcassonensis ann. 1082: Et dono vobis in ipsam meam leudam de Limos 3. puneias de sal in unoquoque die Mercatile.

Dies Mercoris, Dies Mercurii. Dies duos Mercoris et Veneris, in Praecepto Zuendeboldi Regis ann. 898. Anecd. Marten. tom. 1. col. 58.

Dies Mercurinus, Mercurii dies, in Stat. Cardin. de Fuxo ann. 1446. ex Cod. reg. 4660. A. fol. 21. v°.: Procurator fiscalis singulis Diebus Mercurinis et Sabbatinis, etc. Lit. admort. ann. 1474. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 460: Singulis septimanis perpetuis temporibus, diebus Dominicis, Mercurinis et Venerinis, etc.

Dies Naturalis, Spatium 24. horarum. Lit. Ludov. comit. Valentin. ann. 1375. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 204: Valeamus fortalitia dictorum castrorum ingredi, et vexilla nostra apponere in loco convenienti dictorum fortalitiorum, et tenere patenter per unum Diem naturalem.

Dies Neophytorum, qui inter Magnum Pascha, et Pascha clausum intersunt, in quibus albis induuntnr recens baptizati. S. Augustinus Epist. 119. cap. 17: Ut quadraginta illi dies observentur, Ecclesiae consuetudo roboravit, sicut octo Dies Neophytorum distinguantur a caeteris, id est, ut octavus primo concinat.

Dies Operabilis, nostris jour ouvrable, in quo licet operari, Travailler. Vide Seiso post Satio.

Dies Osanne, in Charta Goscelmi de Bogno pro Monasterio S. Juliani, apud Stephanotium Antiquit. Pictav. MSS. tom. 3. pag. 696. Idem qui Dies Palmarum: quo Ecclesia canit: Hosanna Filio David, etc. Vide Dominica Osanna.

Dies Palmarum. Vide Dominica Palmarum.

Dies Palustres. Willelmus Tyrius lib. 21. cap. 25: Sed neque ii, qui ibi juges et assidui videbantur, negligentia torpentes aliquid utilitatis operabantur, terebant otia, et palustres trahebant Dies. Rexpexit istud Persii Sat. 5. vers. 60: Tunc crassos transisse dies, lucemque Palustrem. Ubi Cornutus: Obscuram propter nebulam, quae de paludibus nascitur: sed hoc ad animi castitatem refertur. Alii vitam non inertem modo, sed et crapulae deditam intelligi putant. Omnes enim ebriosi, inquit S. Augustinus Serm. de Tempore 231. tales sunt, quales paludes esse videntur, etc. nisi potius pigros innuerit: nihil enim palude pigrius, quae in eodem semper statu permanet, aquas suas nullibi evolvens ac egerens. Proinde huc spectant ista Senatoris lib. 10. Ep. 29. de podagrico humore: Petit concavas lacunas, ubi palustri statione pigrescens, saxa perficit de liquore. Vel denique faciunt, quod ranae, quas palustres vocat Isidorus lib. 12. cap. 6. quae in coenosis aquis volutantur: Grenouiller, enim dicimus, de iis, qui perpetuis compotationibus vacant. Alcyphron. in Epistolis piscatoriis et Amatoriis, l. 1: Κρεῖττον γὰρ ἐπανήϰειν ἐϰ Βοσπόρου ϰαὶ Προπόντιδος νεόπλουτον, ἢ ϰαθήμενον, ἐπὶ ταῖς τῆς Ἀττιϰῆς ἐσχατιαῖς λιμνῶδες ϰαὶ αὐχμηρὸν ἐρυγγάνειν. Vide quae ad Persium annotant Casaubon. et alii.

Dies Pingues, nostris, Jours gras, Qui diem Cinerum praecedunt et in quibus carnium esui potationique ultro indulgent. Lit. remiss. ann. 1362. in Reg. 91. Chartoph. reg. ch. 462: Die Mercurii sive Jovis ante Quadragesimam... Gallinam ceperant... pro comedendo in illis Diebus pinguibus.

Dies Placitabilis, in quo placita fiunt, apud J. Fortescutum de Laudib. Legum Angliae cap. 48.

Dies Placitus, Dies placiti dictus et praefinitus. Lex Ripuar. tit. 66: Quod sacramentum in Die Placito non conjurasset. Dies placitus, ibid. tit. 72. § 1.

Dies Professa, f. mendum, loco, Profesta, Gall. Jour ouvrier, in Anecd. Marten. tom. 1. col. 188.

De Pulcra Die, Quod dicimus En plein jour, de die. Acta MSS. Inquisit. Carcasson. ann. 1308. fol. 11. r°.: Cum ipse faceret transitum per Tarasconem, ivit ad domum Petri de Galache... Crastinum de pulcra Die recessit. Ibid. infra: De magna die.

Dies Repetibilis. Quo de lege aut alia quaestione publice disputatur. Stat. universit. Andegav. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 243. art. 48: Quod licentiati et bachalarii hora nona et complectorii legentes, a lectura hujusmodi cessabunt diebus repetibilibus,... et aliis diebus quibus doctores repetent, seu licentiati respondebunt, hora nona. Vide infra Repetitio.

Dies Sacri vocabantur ii, quibus a bellis privatis abstinere praeceptum erat, in Decret. Greg. IX. PP. Vide Treva.

Dies Sancti, dicti dies Quadragesimae. Vide Baron. ann. 519. n. 42. et Jacobum Gothofr. ad l. 2. Cod. Th. de Feriis.

Dies Sanctus, dicitur dies Dominicus, apud Alcuinum lib. de Offic. divin. cap. de Die Sancto.

Dies Sanguinis, quo Bellonarii, seu Bellonae servientes, missione sanguinis sui Bellonam Deam placabant, 9. Kal. April. Vide Casaubonum ad Lampridium.

Dies Serviens, Gall. Jour servant, Dies liti dirimendae et finiendae assignata, in Consuet. Insul. art. 216. 217. Hannon. cap. 56. 61. etc. Jornée servante, in Montens. cap. 53.

Dies Siderales, quibus sidera moventur et a navigatione homines excluduntur. Papias.

Dies Solis, qui postmodum Dominicus. Tertullianus Apolog. cap. 16: AEque si Diem Solis laetitiae indulgemus. Ita et lib. 1. ad Nation. cap. 13. Maximus Episcop. Serm. in Pentecosten: Dominicum diem ab hominibus saeculi diem Solis appellari scribit. Gregorius Turon. lib. 3. Hist. cap. 15: Ecce enim Dies Solis adest: sic enim barbaries diem Dominicum vocitare consueta est. Vide l. 1. et 2. Cod. Th. de Feriis, (2. 8.) l. 1. et 3. de Execut. (8, 8.) l. 10. 13. de Exact. (11, 7.) l. 2. de Spectacul. (15, 5.) eod. Cod. Justinum Apol. 2. etc.

Dies Tenere, Festum seu Curiam celebrare, quod faciebant Reges, cum Curias suas solemnes aut Coronatas tenebant. Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap. 2: Chilpericus... Toronis venit, ibique et Dies sanctos Paschae tenuit.

Dies Treugarius. Charta Woldemari Ducis Jutiae ann. 1326. apud Pontanum lib. 7. Hist. Dan.: Et si medio tempore... alterum eorum mori contingat, nos sine voluntate unanimi, et consensu haeredum ipsorum, Diem Treugarium, aut sonam non inibimus seu faciemus. Id est, treugam vel compositionem. Vide, Sona, Pax.

Dies Tinearum, vel Murium, in quibus superstitiosi vana quaedam observant, aut faciunt, ne tineae aut mures noceant frugibus et segetibus. S. Audoenus lib. 2. Vitae S. Elig. cap. 15: Nullus diem Jovis absque festivitatibus sanctis, nec in Maio, nec ullo tempore in otio observet, neque Dies tinearum, vel murium, aut vel unum omnino diem, nisi tantum Dominicum. Vide Delrium lib. 3. part. 2. qu. 4. sect. 6.

Dies Viginti, A Natali ad octavam Epiphaniae computandi, Praefinitum solvendi tempus. Lit. remiss. ann. 1423. in Reg. 172. Chartoph. reg. ch. 428: La veille de xx. Jours, nommez les petits rois, etc.

Dies Viridariae, Gall. Jours de la verderie, Quibus viridarii seu custodes forestarum, eorum supremo judici quidquid ad forestas spectat, referunt. Lit. remiss. ann. 1402. in Reg. 156. Chartoph. reg. ch. 434: Jehan de Vandosme, escuier, maistre et enquesteur de nos eaues et forests ès parties de Normandie... tenant les Jours de la verderie de la forest de S. Stuer, etc. Vide in Viride 1.

Dies Viridium, Feria quinta Majoris hebdomadae, apud Haltausium in Calendario Germanico pag. 81.

Dies Vitae, pro die obitus, seu ultimo vitae. Spartianus in Adriano: Itaque ut plerisque in Diem vitae suae dimensum sine dilatione restituerit. S. Ambrosius Epist. 24: Tu obtulisti quasi arbiter litis, ut soror in Diem vitae suae possideret partem praedii, post obitum ejus fratri cederet omnis possessio.

Dies Votorum, Sponsaliorum et nuptiarum. Lex Longob. l. 2. tit. 4. § 3. Liutpr. 102. (6, 49.): Nulli sit licentia conjugi suae de rebus suis dare amplius per qualemcunque ingenium, nisi quod ei in Die votorum in methio et morgonbac dederit. Tit. 14. § 21. Liutpr. 3. (1, 3.): Quantum in Die votorum acceperint, quando ad maritum ambulaverint. Vide Baluzium in Notis ad Capitularia tom. 2. col. 993. et infra Votum, Nuptiae.

Dies Utiles, a Judicibus reo concedendi ad vadimonii dilationem, in Statutis Massil. lib. 2. cap. 4: Non detur reo vel ejus parti dilatio ultra spatium decem utilium Dierum, etc. Iidem sunt, ut puto, qui supra Legales.

Feriatis opponuntur, sic dicti quia in iis operari, litigare, suisque negotiis vacare licet. Stat. Vallis-ser. rubr. 34. ex Cod. reg. 4619: Notarius praefati domini vicarii teneatur... describere in una vacheta dietim quoslibet dies feriatos, ut videri possint Dies utiles et juridicales in qualibet causa... Dies utiles et non feriati. Vide supra Dies serviens.