Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIGITUS

DIGITUS, Papiae et Agrimensoribus, Minima pars agrestium mensurarum, habet ordei 4. grana.

Eadem notione accipi videtur, Doys, in Stat. Confrat. S. Pauli Paris. ann. 1332. ex Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 1123: Item audit siege a quinze poures souffisamment pelez, qui sont les premiers assis et servis, à un Doys des plus riches hommes.

Digitus Aquae, est sexta-decima pars pedis. Ita Frontinus lib. de Aquaeductib.: Aquarum moduli aut ad Digitorum, aut ad unciarum mensuram instituti sunt.... Est autem Digitus, ut convenit, sexta decima pars pedis. Vide leg. 3. D. de Servit. rust. (8, 3.)

Digitus Impudicus, in Legib. Angliorum et Werinorum tit. 5. § 8. Verpus Catullus: Ostendis Digitum, sed impudicum. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod reg. 7657: Det, Provinc. Digitus salutaris, a salutando; impudicus, tercius; anularis qui et medicinalis. Vide Isidor. Origin. lib. 11. cap. 1. sect. 70. et 71. Idem qui

Digitus Medianus, in Lege Bojoar. tit. 3. cap. 1. tit. 4. § 9. Longob. lib. 1. tit. 7. § 13. Roth. 65. et in Legib. Aelfredi Regis cap. 40. Idem etiam qui

Digitus Medicus, et Medius, in Lege Saxon. cap. 1. § 13.

Medicinalis, apud Macrob. lib. 7. Saturnal. cap. 13: Cur sibi communis assensus anulum in Digito, qui minimo vicinus est, quem etiam Medicinalem vocant, et manu praecipus sinistra gestandum esse persuasit. Acta S. Arnulfi tom. 3. Aug. pag. 256. col. 2. Contigit ut... in manu vulneratus duos amitteret digitos, medium et Medicum. Doiz mire, in Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 470: Laquelle Nichole... quant ele s'esveilla ele se trouva si perdue en toutes les parties de son cors, que ele n'en sentoit riens, fors sanz plus en deux doiz de la main destre, c'est asavoir en celui que l'en apele Mire, et en celui que l'en apele le moien ou le lonc. Lit. remiss. ann. 1447. in Reg. 178. Chartoph. reg. ch. 215: D'icellui cop fut blécié ledit Pierre au Doy médicinal de sa main dextre. Le petit Doigt nommé le médecin, apud Monstrel. 1. vol. cap. 106.

Digitus Indicialis, Index. Acta S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 588. col. 2: Tam diu (Daemon) stans permansit, donec Digitus Indicialis usque ad juncturam manus totus crematus est.

Digitus Numerans, Index, apud Fortunat. in vita S. Med. tom. 2. Jun. pag. 78. col. 2: Inclusos Digito morbos Numerante tenebat,   Nec poterat ducto pollice fila dare.

Digitus Salutaris, Index, Suetonio, et Pollioni, quo salutabant.

Digitus Auricularis. Isidor. Origin. lib. 11. cap. 1. sect. 71: Quintus Auricularis pro eo quod eo aurem scalpimus. Richerus Histor. lib. 2. cap. 59: Deroldus toxicum inter Auricularem ac salutarem occultatum, ejus cibo sumendo respersit. Vide Digitellus.

Digitus, Liber digito scriptus. Rathbertus de Casib. S. Galli cap. 11: Prae omnibus autem scriptorum Digiti efferuntur, etc. Eckeardus: Cum omnis orbis cisalpinos Sintrammi Digitos miretur.

Digiti Abscissio, Truncatio, vel Excussio, qui mulctanda, pluribus dicitur in Lege Alaman. cap. 65. in Additamentis ad eamdem Legem apud Baluzium tom. 1. Capitular. col. 86. in Lege Bajwar. tit. 3. cap. 1. tit. 4. et 5. in Capitularibus Caroli M. ex Lege Salica tit. 31. Ibidem tit. 22. solidorum 15. mulcta plectitur homo ingenuus, qui feminae ingenuae manum aut Digitum strinxerit.

Digito et Lingua Promittere. Jus feudale Saxon. cap. 18. § 3: Illi promittere tenentur Digito et lingua ratihabitionem in lucro et damno. Cap. 28. § 4: Bona vassalli si conferat alteri dominus, Digito vel lingua sibi promittat eadem tutari; id est, solenni promissione et scripto. Digito cautionem praestare, Speculum Saxonicum lib. 2. art. 15. § 1: Qui coram judicio causam inchoaverit, pro qua ipsum varendam praestare oporteat, et Digito cautionem praestare pro eo, ne unquam aliquis de caetero eundem impetat in dicta causa. Mox: Carere manu dextra, cum qua varendam promittebat. Huc etiam pertinet Charta Liemari Archiepisc. Bremensis ann. 1088: Aderat Comes F. Advocatus Ecclesiae, qui chirothecam traditionis, sacris reliquiis impositam, ut mos est, abstulit, et ab ipso Gerhardo per Digitorum extensionem promissionem confirmationis accepit. Alia: Chirothecam abstulit, et confirmationem Digito, ut mos est Saxonibus, fecit. Regestum Bigorrensis Comitatus ex Camera Comput. Paris.: Et vestivit eam cum Digito suo. Huc etiam forte pertinet vetus Charta sub Philippo I. Rege Franc. apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 90: Et sexteyralitium, et lumbos, et quintalem... ita dedit ad Bernardum, et ad infantes suos in Digito ad feudum: propter hoc fuit Bernardus homo de praedicto Gotofredo, etc. Vide quae ex Boncompagni Arte Dictaminum damus in voce Chirographum, et Halt. Glossar. Germ. col. 459. voce Finger.

Digiti Mutilatio, inter poenas a Lege statutas. Vide Walsingham. pag. 124.