Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIGNITAS

DIGNITAS, in Ecclesiasticis beneficiis, dicitur, quando beneficium habet administrationem rerum Ecclesiasticarum cum jurisdictione: vel ex eo, quod habet nomen dignitatis cum praerogativa in Choro et Capitulo; denique quando Constitutio vel Consuetudo Ecclesiae habet, quod beneficium habeatur et reputetur pro dignitate. Ita Archidiaconus de Consuetudinibus cap. 1. lib. 6. Singularis est locutio in Annal. Bened. tom. 4. pag. 259. ad annum 1018. ubi Abbas S. Martialis Odolricus dicitur, adfuisse ordinationi Amalfredi in S. Eparchii Abbatem electi, Stipatus Dignitate Monachorum, hoc est, si bene conjecto, a Monachis Dignitate aut virtute conspicuis, nisi mavis Dignitatem hic pro ambitu sumi vel comitatu.