Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIGNITAS

DIGNITAS,³ Jus, privilegium. Chartularium S. Magdalenae Castrodun. fol. 1. in Charta Theobaldi Comitis de Juramentis: Ne alicui liceret exhibere Sancta ad sacramenta facienda in villa Castriduni, praeter Ministris praefate Ecclesie... omnibus duellis vel sacramentis, que in curia eorum... insumpta vel arramissa fuissent... Ne autem alicui deinceps praefatam Dignitatem illius Ecclesiae infringere vel imminuere auderet, hanc cartam fieri et sigilli mei auctoritate confirmari precepi. Charta Willelmi Angliae Regis et Mathildis Reginae pro Monasterio SS. Trinit. Cadom. in Chartulario ejusdem: Praeterea constituerunt quandam feriam ante portam S. Trinitatis in Octavis Pentecosten, et concesserunt omnes Dignitates suas totius villae, quandiu feria duraret, in consuetudinibus et in theloniis, sicuti feria Prati habebat. Hujusce concessionis vi etiamnum quotannis omnes Abbatiae Officiales et ministri solemni et splendida equitatione, praeeuntibus tubicinibus Abbatissae nomine in totius urbis eunt possessionem; atque ipsius Monasterii gentilitia insignia ad omnes urbis portas affigunt, inde nisi post triduum non amovenda. Interim Monasterii clientes militum more ante fores excubant armati. Hoc idem privilegium concessum est Monachis S. Stephani ab iisdem Fundatoribus: quod pari ratione observari debet in nundinis ad Festum S. Michaelis. Simili quoque praerogativa gaudet Monasterium S. Cornelii Compendiense.