Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DILATATA

DILATATA, Eluvio, exundatio, Gall. D├ębordement. Chronicon Parmense ad ann. 1294. apud Murator. tom. 9. col. 828: Eodem anno (quo tanta fuit aquarum abundantia) burgus de Terentio et Ecclesiae et domus omnes dicti burgi per Dilatatas maximas quae ibi fuerunt, destructae et Dilatatae fuerunt de loco eorum longe satis et diruptae. Dilatatae fuerunt posset esse pro Delatae fuerunt: saltem idem est intellectus.