Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DILATO

DILATO, (DILATARE) Differre, moram texere. Capitul. 1. ann. 809. cap. 33: Ut nullus quislibet Missus noster, neque Comes,... cuilibet justitiam Dilatare praesumat, etc. Hincmarus Laudun. Episc.: Quos cognitores suscepi, ne viderer velle causam Dilatare, ac Dilatione fallaciter tegere veritatem. Lex Longob. lib. 2. tit. 21. § 27. Liutpr. 128. (6, 75.): Si vero amplius Dilataverit ad fidejussores dandos componat, etc. Adde tit. 40. § 3. tit. 41. § 1. tit. 52. § 5. etc. ... Liutpr. 25. (4, 7.) Carol. M. 51. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 53. etc. Tempora Dilatari, produci, in leg. 4. Cod. Th. de Denuntiat. (2, 4.)

Délayer, eodem sensu, in Lit. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 20. art. 3: Dont les marchans dessusdiz... sont empeschiez et Délayes. Unde Délayement, Dilatio, procrastinatio, in aliis Lit. ann. 1371. ibid. pag. 434. et Dilation in Ch. ann. 1332. ex Chartul. Pontisar. Hinc

Dilatoria Exceptio, Practicis nostris, Exception dilatoire. Stat. Vercel. lib. 1. pag. 24. v°: Non obstante dicta vel alia exceptione Dilatoria vel declinatoria. Dilatoirement procéder, id est, cum dilationibus a jure vel pacto assignatis, in Lit. ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 658. art. 7.