Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DILATO

DILATO,² (DILATARE) est etiam Dilaetari, Laetari. Hermas in Pastorali lib. 2. cap. 5: Non obscurabitur ab aliquo nequissimo spiritu, sed gaudens Dilatabitur. Hinc nos, Dilater son coeur. Sic in Psal. 118. 32: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum Dilatasti cor meum. Et Psal. 4. 2: In tribulatione Dilatasti mihi.