Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISCEDO

DISCEDO, (DISCEDERE) pro Decedere, mori, apud Fredegar. cap. 54. Discessivit, pro Dicessit, recessit, legitur apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 770. ubi de excidio urbis Acconis.

Discessus, Obitus, Gall. Dec├Ęs, in gestis Dagoberti cap. 46. 84. 89. et alibi non semel.

Discessio, Eadem significatione. Chart. ann. 773. in Neugart. Cod. Dipl. Alem. num. 54: Et post nostram vero Discessionem ipsas res pro animas nostras ad ipsum monasterium sine ulla marritione revertantur.