Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISCIPLINA

DISCIPLINA,³ Praescriptio, jussus. Charta Conradi reg. ann. 963. tom. 9. Collect. Hist. Franc. pag. 700: Eo vero tenore, ut nulli episcoporum sive abbatum, neque comitum, neque alicui contrariae potestati aliquam Disciplinam sive servitutem per vim faciant. Ubi Honor. Bouche tom. 1. Hist. Prov. pag. 804. edidit Fortiam, ut hic notatur.