Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISCO

DISCO, (DISCERE) Docere. Jacobus Cardinal. S. Georgii in Vita S. Petri Coelestini, Maii tom. 4. pag. 444:   Tamen agnita dudum Commemorant veteris moris Discuntque minores. Vita S. Edwardi Regis Angliae, Martii tom. 2. pag. 643: Didicit eum Rex sanctus pater suus Deum prae omnibus timere. Sidonius lib. 8. Epist. 6: Per alias vias doctrinam illius, quo more citius homo Discitur, inobservatus inspexi.